Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 252 > >|
1propoſitam intuitionem cum cupiditate cauſam cognoſcendi: ex quo
intelligitur Deum qui cognoſcit & tenet cauſas omnium, Bruta quia
neſciunt, nec ſcire cupiunt, nihil admirari: ſolum hominem inter vtroſ­
que poſitum, qui neſciat, ſcire autem cupiat, admirationis eſſe capa­
cem, vnde non ſunt ſimpliciter intelligendi hi verſus Horatiani,
Nil admirari propè res eſt vna Numici,
Soláque quæ poſſit facere & ſeruare beatum.
Nec enim hæc res facit Bruta, nec homines, qui ignorant, ſed ſcire
ſeputant, aut ſcire non cupiunt, fœlices: ſed eos, qui cognoſcunt, iux­
ta illud
Fœlix, qui potuit rerum cognoſcere cauſas.
Ab hac admirandi facultate Ariſtoteles principium Philoſophiæ re­

petijt. Qui enim, inquit, admiratur, putat ſe ignorare, & dubitans co­
natur dubitationibus ſuis ſuccurrere.
Homo natura fugiens eſt igno­
rantiæ.
Itaque primò è dubitatis faciliora inqui ſiuit, deinde paulatim
vlterius procedens etiam maiora, vt de affectionibus Lunæ, & ijs quæ
circa Solem & ſtellas fiunt, ac de generatione vniuerſi: atque ſic
Philoſophia orta eſt, ſicque Philoſophus non ſolum rara & ingen­
tia, vt vulgus, ſed etiam frequentia & exigua, ſi cauſas latentes ha­
beant, admiratur, & quidem cum voluptate: in quo etiam diſſentit à
vulgò, qui quæ admiratur, ſæpe horret, vt Eclipſes Solis & Lunæ,

quod de Archelao rege Seneca memorat rerum naturæ adeò ignaro,
vt quo die Solis defectio fuit, regiam clauſerit, & filium, quod in
luctu à rebus aduerſis moris eſt, totunderit.
quam contra Thales
rerum naturæ gnarus in aperto fixis in peluim oculis magna cum
animi lætitia intuitus eſſet.
Cap. 2. lib. 2.
Metaph.
Cap. 6. lib. 5.
De benefic.
Quorum cauſa ign.] In rebus naturalibus cauſarum omne
genus ineſt, materia, efficiens, forma, finis.
Et in ſingularium conti­
nentium & proximarum inuentione, & earum ad primam redu­
ctione Philoſophia conſiſtit.
Sunt autem eiuſmodi, vt ex his aliæ
notæ iam ſint, aliæ adhuc ignotæ perſiſtant, vnde numquam ſtudio­
ſis deerit admirandi, & propterea philoſophandi occaſio: difficiles
tantum, ſalebroſoſque aditus habens, ſiquidem
Multa tegit ſacro inuolucro Natura, neque vllis
Fas eſt ſcire quidem mortalibus omnia: multa
Admirare modò, nec non venerare.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index