Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 252 > >|
1 horum enim medium eſt
æquale: illorum verò re­
ctum.
Ideò inuicem cum
commutantur, priùs ne­
ceſſe eſt æqualia fieri: li­
neam ſanè rectam, cum ex
conuexa fit caua: & rurſus
ex ipſa fit conuexa & ro­
tunda.
Atque vnum hoc
eſt ex abſurdis quę inſunt
circulo.
COMMENTARIVS.
Primum ſiquidem.] Vetuſtatis iniuria multas veterum li­
bris, & huic ſane irrepſiſſe mendas, non eſt res dubia, vt hoc loco
prw/ton pro deu/teron. Namque hîc non prima, vt iam patuit: ſed ſe­
cunda eſt in circulo repugnantia.
Eaque ex eo quod cum circuli peri­
pheria ſit vna linea def. 15. lib. 1. elem. & idcirco latitudinis expers
def. 2. lib. eiuſdem: habeat tamen in ſe contraria conuexum ſcilicet,
& concauum: illud quidem quà ſpectat foras: hoc vero quà intra.
vbi nota Ariſtotelem dixiſſe hæc e)nanti/a pws contraria quodam­
modo.
Nec enim vere contraria ſunt, quia vere contraria ſunt ea,
quæ ſecundum ſeipſa ſumpta, ex ſeipſis extreme diſtant, & vnde ſe
expellere nata ſint, habent: at hæc conuexum & concauum non ſic
extreme diſtant: ſed ratione ſitus partium in diuerſis locorum diffe­
rentijs, quod ſcilicet aliæ alijs ſint al­
6[Figure 6]
tiores, vel depreßiores. Cum enim re­
ctum ſit id in lineis quod ex æquo iacet
inter ſua extrema def. 2. lib. 1. & vt
linea A B, curuum erit quod non ex
æquo iacebit, ſed altius aut depreßius:
idque ſi inter extrema vbique attollatur:
conuexum vt C E D: ſi vero vbique
deprimatur concauum, vt C F D quæ eadem eſt linea ex ſe, ſed
ex locis E E & F F partium mutata.
Cum igitur ab eadem C D

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index