Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
< >
page |< < of 252 > >|
1cum ſuo ſuſpenſorio ſeu trutina C D: vel ſit & in inferiori parte C
centrum cum ſuo fulcro quod pro trutina eſt etiam C D, &
in vtroque in­
20[Figure 20]
telligatur linea
recta per cen­
trum tranſire
perpendiculari­
ter ad planum
horizontis D E.
Exemplum li­
brilis cum truti­
na immobiliter
connexi ſit vbi
21[Figure 21]
eſt librile GH,
& trutina K
L, & centrum
libræ L.
An quia ſu­
perne.] In­
tellectis libræ
generibus ad propoſitum problema accommodatis, nunc eius partis
prioris adfertur ſolutio.
quia in vtroque genere librilis cum centrum
libræ ſupernam partem occupat, & à perpendiculari intellecta per
admotum pondus librile à paralleliſmo cum horizonte diſceſſerit,
pars quæ ſuperior fit, maior eſt parte inferiore.
Maior autem grauior
eſt.
Totum enim librile ſupponitur eſſe materiæ vnigeneris. Redit
igitur libera relicta, ſitumque recuperat, vbi paria momenta æqui­
ponderant
.
Talis autem eſt is ſitus in quo llbrile parallelum fit horizonti.
Contra ſi centrum infernam partem occupet, pars inferior librilis
maior eſt.
præponderat igitur. Non itaque per ſe redibit: ſed ſitum
detracta decliuem retinebit: alias id graue, quo excedit, ſurſum ſua
ſponte aſcenderet, contra def. grauis.
Itaque librilis e z. ] Quod pars ſuperior librilis in vno ſitu
centri ſit maior, in altero ſit minor, non eſt probatum ab Ariſtotele:
ſed ex fabrica librilis vtriuſque generis res ilico fit euidens, etiam
pro Ariſtotelis characteribus noſtris ad diagrammata adiunctis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index