Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599
page |< < of 252 > >|
1ciant: iuſticia libritenens fide zygoſtati­
ca omnia iudicat: linguarum & bona­
rum artium, te earum reſtauratore, & vin­
dice & cuſtode, eruditio in Academiam
reuerſa frequentatur: ingenia, quæ in ea
ſunt præclara, in variarum artium iam
redundant elegantiam, fœtuſque ſuos
producere geſtiunt: mercatura denique
tutò vagatur, peregrinatur, ruſticatur.
Harum duarum rerum belli, & pacis
magnitudinem, difficultatem, impedimen­
ta
ſoli complectentur, quitam diſſociatas
Gallorum & Hiſpanorum voluntates: tam
multa, & multiplici ſimultatum atque odio­
rum crudelitate ſauciatas: tot mordaci­
bus dictis, ſcriptis, factis in ſeſe mutuis
exulceratas: tam deiecta, atque perturbata
omnia ipſi ſuis oculis viderunt.
Nam qui
non viderunt, licet ab alijs recitata audiant,
aut monumentis commendata legant, non ar­
bitror tamen vllius vlla quantumuis elegan­
ti, & probabili narratione adduci poſſe,
vt credant, quando quidem nos, qui hæc vi­
dimus, ſi quando in memoriam reducimus,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index