Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 252 > >|
1
Gubernaculum.] Gubernaculum remus erat apud antiquos,
ſed multo latioris palmulæ: quam remi, quibus ad latera nauis remi­
gabant.
Ob id pterigion ab alæ extenſæ ſimilitudine vel latitudine
dicta eſt.
Reliqua pars inſtar grandioris pali temo dicitur, qui ad ex­
tremum in puppi cardinem retentus, conuoluitur ad obliquandum
nauim.
Cur gubernaculum.] Propoſitio eſt problematis in duas par­
tes à nobis antea ſubdiuiſi, vt & Ariſtoteles poſtea ſubdiuidendo
diſſoluit.
Vt ab exiguo temone.] Propoſiti problematis admiratio au­
getur, ex parte mouentis quidem tripliciter, quod motor ſit vnus ho­
mo, ſit propemodum nihil agens, Cicero ludentem poſuit, vtatur ad
id quod facere vult, exiguo inſtrumento nempè temone, vt qui ſem­
per breuior ſit longißimo remorum: ex parte vero rei motæ, nempè
totius nauigij, & omnium, quæ vehenda naui impoſita ſunt.
Quæ, vt
ijs qui viderunt omnia, manifeſtißima ſunt: ita ijs qui non viderunt
incredibilia.
præſertim ſi ex antiquorum monumentis repetant, quan­
ta à quibuſdam conſtructa ſunt nauigia è quibus vnum ex Athe­
næo placet hîc attexere, vt ex eo diſcant omnes quantam molem vnus
homo temone exiguo dimouere poßit.
Longa eſt, ſed vt ſpero, omni­
bus lectu iucunda hiſtoria.
Recitat igitur Athenæus Hieronem Syra­
cuſanorum Regem ad naues fabricandum ambitiosà animum inten­
diſſe, & vnam imprimis memorabilem perfeciſſe, ad quam ædifi­
candam, materiam in AEtna monte cædendam, indeque deuehen­
dam curauiſſe, quæ ſexaginta triremibus conficiendis ſatis eſſe potuiſ­
ſet.
quo dicto nauigij magnitudinem conijciendam nobis reliquit.
Ad nauticum autem inſtrumentum cum æs, ferrum, cannabim, reli­
quaque, quibus opus erat, partim ex Italia, partim ex Iberia, partim
Rhodano flumine comparaſſet, trecentos operi faciendo fabros, arti­
ficeſque adhibuiſſe: ac materiæ dedolandæ præter adminiſtros fabri­
cæ ſubſeruientes opificijs, præfecto ſummæ operis architecto Archia
Corinthio.
Quos ipſe cum magnopere hortatus eſſet ad opus aggre­
diendum, inſuper etiam dies totos operis ſe curatorem, exactoremque
præbuiſſe: hac diligentia, his artificibus, hoc architecto, Regem ta­
men illum dimidium tantum nauis intra ſex menſes perfeciſſe.
Quo
facto inchoatam eo modo nauem in mare deducendam mandaſſe: vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index