Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 252 > >|
1los ſublata & tracta faci­
lius mouemus, vt ſi tro­
chleæ ſint maiores minori­
bus, & ſcytalæ ſimiliter.
An
quia quantò maior fuerit
radius in tempore æquali,
per maius mouetur ſpatium.
Itaque æquali inſiſtente one­
re, idem faciet, vt diximus
etiam libras maiores mi­
noribus eſſe exactiores.
Eſt
enim agina centrum.
Et lineæ
in librili, quæ ſunt ab agina
vtrimque, ſunt radij.
COMMENTARIVS.
Cvr per maiores.] In hoc capite tractatur problema de ma­
ioribus circulis, & ſphæricis.
cur ſcilicet facilius & celerius
moueantur & moueant.
Cui reſpondetur ex lineæ à centro longitu­
dine maiore.
Ratio ſic diſponetur.
Vbi lineæ à centro ſunt maiores: ibi per motum æquali tempore
maius ſpatium conficitur, & facilis etiam motio fit, tum an­
nexa onera mouentur.
In circularibus & ſphæricis maioribus lineæ à centro
ſunt maiores: quam in minoribus.
Ergo circuli & ſphæræ maiores æquali tempore maius ſpatium
conficient, facilius mouebuntur, & annexa onera moue­
bunt: quam minores.
Ex hoc colligimus maiores rotas in curribus vna volutatione tan­
tam lineam cum conficiant: quanta orbitæ reſpondet, nec maiori tra­
ctu egeant: quam minores, tantò commodiores eſſe ad celeritatem, &
motus facilitatem: quantò maiores extiterint.
Et cum in facili tractu
biroti onerati ſarcina tendere debeat ad æquilibrium, vt neque tolla­
tur de collo iugum præ pondere poſteriore, neque ſic prematur, vt ſi­
mul iumentum trahat, & geſtet: ſed potius trahat: quam geſtet: in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index