Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 252 > >|
1per punctum h intus paral­
lelogrammum
ſimile eſt toti,
& b erit in diametro iuxta
contactum laterum.
Et ſimul
atque latus pertranſit latus
etiam ipſum b, ipſum b g
diametrum.
Simile igitur
ipſum a ipſam a d multò
maiorem ipſa b g pertranſit,
& latus motum eadem celeri­
tate minorem lineam [tranſit.]
Et latus b d vna latione
motum pertranſijt lineam
maiorem: quam b g. quantò
enim acutior eſt Rhombus,
diameter quidem b g fit mi­
nor, a d vero maior, tum & la­
tus a b maius quam b g.
Quidam le­
gunt lo/gw
pro ta/xei.
COMMENTARIVS.
Cvr amborum.] In hoc capite duo continentur problemata,
eorumque ſolutiones.
Prius eſt cur è duobus punctis in vno Rhom­
bi latere extremis eadem motis celeritate duobus ſimul motibus, vno
per ſe; altero ad motum lateris ſui vnum plus ſpatij conficit, nempe id
quod ab acuto angulo diſcedit, alterum minus, nempe.
id quod ab
obtuſo.
Idem eſt ſermo.] Poſterius eſt cur vnum ê dictis punctis mo­
tum prædictis duobus motibus minus aliquando ſpatij conficiat: quam
latus ſuum.
Vtrumque problema vt intelligatur ſciendum eſt e def.
32. lib. 1. Eucl.
Rhombum eſſe quadrilaterum æquilaterum, & mini­
mè rectangulum: Et tamen omnes eius angulos æquales eſſe quatuor
rectis per coroll. prop. 32. li. 1. Eucl.
Cumque oppoſiti in parallelogrammo
ſint æquales prop. 34. lib. eiuſdem duo ſunt acuti, reliqui obtuſi, vt ſit
Rhombus a b d g, cuius anguli oppoſiti a & d ſint acuti: b vero

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index