Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 252 > >|
1testimoniis, & exemplis confirmarit: ob id tamen hunc Ariſtoteli
detrahendum eſſe, non eſt neceſſe.
Quid ita? Ipſemet Patricius fate­
tur hunc tw=n mhxanikw=n librum doctum eſſe, & elegantem: addo
& ſubtilem, & ab Ariſtotelis verum in vnaquaque re, ſimplex.
ſyn­
cerumque exquirentis ingenio minime abhorrentem, vt ipſum, &
noſtros in ipſum commentarios cuique legenti manifeſtum euadet.
Phraſis non repugnat, ſi cum ea conferatur, quæ fuit familiaris Ari­
ſtoteli in mathematicis, vt cum de Iride, aut de lineis inſecabilibus
diſputat.
Diogenes Laërtius inter Ariſtotelis monumenta mhxani­
kw=n
vnum recenſuit. Multi clari viri noſtri temporis vt Daniel
Barbarus & Guidus Vbaldus ſæpe velut ab Ariſtotele citant.
No­
nius interpretatus eſt ſuis diſcipulis.
Cardani ratio parui eſt momenti.
quia Ariſtoteles etiam in his, qui genuini ſunt eius libri ſine contro­
uerſia, non ſemper rerum exquiſitas diuiſiones inſtituit.
Quare hunc
librum Ariſtotelis eſſe putabimus, quouſque exoriatur aliquis, qui
vel hunc ſibi vendicare, vel alij tribuere, potiori iure poßit.
Lib. de pro­
port.
Tom.I.li.3.
Diſcuſſio­
num peri­
patetic.
Mechanica] Huius libri duæ ſunt partes. prior generalis eſt
in explicatione cauſarum & principiorum, quibus machinæ in mo­
uendo magnas, & admirabiles vires habent: poſterior ſpecialis eſt
in explicatione 25. quæstionum de quarundam machinarum viribus
& effectis.
Hæc autem tw=n mhxanikw=n titulo recte exprimuntur.
quia Mechanica dicta ſunt a)po\ th=s mhxanh=s. & *mhxanh\ a)po\ tou=
mh/kous kai\ a)/nein,
id eſt longè vel multùm aſcendere, pertingere, pene­
trare, vt eſt apud Platonem in Cratylo, vnde non quælibet artifi­
cia protrita & vulgaria Mechanica dicenda ſunt, ſed ea tantum
quæ vtiliter & iucundè ſuccurrunt, & adminiculantur difficul­
tatibus quæ in actionibus humanis ſeſe obtrudunt, ipſaſque impediunt.
*mhxanh\ autem id eſt machina definitur à Vitruuio, continens ex
materia coniunctio, quæ maximas habet, ad onerum motus virtu­
tes: & à Plinio inſtrumentum, quo moles aliqua facile, quocumque
volueris impelli poteſt.
Igitur tum hæc inſtrumenta & machinæ:
tum doctrina, quæ virium, quibus hæc pollent, rationem docet, &
explicat, rectè Mechanica inſcribuntur.
Sed vereor, ne hæc libri
inſcriptio, ex vulgari artium diuiſione in liberales & mechanicas,
quid ſordidi ſubolens multis, ipſos ab huius libri lectione deterruerit
& deterreat.
At quæcumque, eluenda eſt macula. Manauit enim à

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index