Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 252 > >|
1Mechanices hic ſtatuitur: vt eſt etiam ſtatuta à Vitruuio ſed & per

imitationem rerum à natura procreatarum. Homo enim inquit, ani­
maduertens Solis, Lunæ, & reliquorum planetarum continentes
motus, & machinationes naturales, ſine quibus non habuiſſet in
terra lucem, & fructuum maturitates hinc exempla ſumpſit, & ea
imitans, inductus rebus diuinis, commodas vitæ perfecit explicatio­
nes.
Itaque comparauit, vt eſſent expeditiora alia machinis, & ea­
rum verſationibus: alia organis, quæque obſeruauit ad vſum vtilia
eſſe ſtudijs, artibus, inſtitutis, doctrinis gradatim augenda curauit:
hinc tandem extat ars quædam generalis quæ difficultati faciendo­
rum præter naturam ad vtiltiatem hominum ſuccurrit.
Lib. 10.
Tum difficultas.] Naturæ renixus difficultatem facit. Re­
nititur autem Natura ſubſtantia, numero, magnitudine, pondere,
figura, quæ omnia ars immutando, addendo, detrahendo, tranſponendo,
poliendo, figurando corrigit, & ad vſus humanos accommodat.
dio\ kai\ kalou=men th=s te/xnhs, to\ pro\s ta\s toiau/tas
a)pori/as bohqou=n me/ros, mhxanh/n, kaqa/per ga\r e)poi/hsen
*)antifw=n o( poihth/s, ou(/tw kai\ e)/xei: te/xnh| ga\r kratou=men,
w(=n fu/sei nikw/meqa.
toiau=ta de/ e)stin e)n oi(=s ta/ te e)la/ttona
kratei= tw=n meizo/nwn, kai\ ta\ r(oph\n e)/xonta mikra\n kinei=
ba/rh mega/la, kai\ pa/nta sxedo\n o(/sa tw=n problhma/twn
mhxanika\ prosagoreu/omen.

mhxanikh\n.
Atque propterea partem
illius artis quæ hæſitationi
iſti ſuccurrit Mechanicem
vocamus.
Quemadmodum
enim Antipho poëta di­
xit, ita ſe res habet.
Natura vincit: hanc arte
vincimus.
vt in his, quæ, cum mino­
ra ſint, ſuperant maiora: &
paruum momentum, cum
habeant, ingentia dimo­
uent pondera, cæteriſ­
que fere, quæ problemata
Mechanica nuncupamus.
COMMENTARIVS.
Illius artis.] Ars generalis, cuius hic mentionem facit Ari­
ſtoteles, nuſquam ab eo eſt definita, aut nominata.
Leonicus, qui
in hunc librum commentarium edidit putat eſſe Architecturam.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index