Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 252 > >|
1
Demonſtremus.] Deeſt hoc vocabulum in Græco ſine quo
ſenſus eſt imperfectus.
Si igitur ferebatur.] Rurſus totum hunc textum his notis
[ ] intercluſum inaniter repeti arbitramur.
hoc enim eſt quod an­
tea eſt demonſtratum.
e)a\n
de\ duoi=n ferome/noin a)po\ th=s au)th=s i)sxu/os, to\ me\n e)kkrou/oito
plei=on, to\ de\ e)/latton, eu)/logon bradu/teron kinhqh=nai
to\ plei=on e)kkrouo/menon tou= e)/latton e)kkrouome/nou, o(\ dokei=
sumbai/nein e)pi\ th=s mei/zonos kai\ e)la/ttonos, tw=n e)k tou=
ke/ntrou grafousw=n tou\s ku/klous.
dia\ ga\r to\ e)ggu/teron
ei)=nai tou= me/nontos th=s e)la/ttonos to\ a)/kron, h)\ to\ th=s mei/zonos,
w(/sper a)ntispw/menon ei)s tou)nanti/on, e)pi\ to\ me/son bradu/teron
fe/retai to\ th=s e)la/ttonos a)/kron.
pa/sh| me\n ou)=n
ku/klon grafou/sh| tou=to sumbai/nei.
Si vero duorum eadem
vi latorum vnum plus re­
pellitur, alterum minus:
æquum eſt, plus repulſum,
altero minus repulſo tar­
dius ferri.
Quod videtur
contingere maiori & mi­
nori lineis ab eodem cen­
tro circulos deſcribentibus.
Quia enim extremum mi­
noris propius eſt quieſcen­
ti, quam ſit extremum maio­
ris: quaſi in contrarium re­
uulſum, in medium tardius
fertur ipſum minoris extre­
mum.
Omni igitur circu­
lum deſcribenti hoc con­
tingit.
COMMENTARIVS.
Si vero duorum.] Vbi confirmauit in omni radio circulum
deſcribente duas lationes ineſſe, nunc eas comparat in radijs inæ­
qualibus, quod ad celeritatem & tarditatem attinet.
Et quidem
eam, quæ ſecundum naturam eſt in radio maiore, maiorem: eam ve­
ro, quæ præter naturam, minorem eſſe in eodem demonſtrat, vt ra­
dium maiorem celerius ferri minore concludat.
Syllogiſmus eſt
connexus ſic.
Si duorum eadem vi motorum vnum plus repellitur, alterum
minus: quod plus repellitur, tardius fertur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index