Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 252 > >|
1 Secundum, cur ſi centrum eius ſit in inferiori parte librilis ſitum,
& pondere impoſito, parteque librilis vna deorſum demiſſa, eodem
ſublato librile liberum relictum non redeat: ſed in eo ſitu maneat.
Tertium adiungitur à Guido Vbaldo ( è quo quæ hîc dicemus omnia
ferè deprompſimus ) non minus quæſitu dignum.
Cur ſi centrum ſit
exquiſite librilis medium, librile retinebit ſitum quemlibet datum.
Quæ vt intelligantur ſcire conuenit vel libram hic capi, cuius librile
latitudinem aliquam effatu dignam habet, vel cum quo trutina ita
connexa eſt, vt ad vnius motum moueatur alterum, & contra: quia
totum continuum eſt.
In extremo autem trutinæ, non eo quidem,
quod eſt ei cum librili con­
18[Figure 18]
mune: ſed altero, centrum
circa quod tanquam fixum,
ipſa moueantur, ſitum ſit.
Sine horum enim altero
modo intelligi non poteſt,
quomodo librile, quod
ſecundum longitudinem
eſt, vt vna recta li­
nea, admittat dif­
19[Figure 19]
ferentias illas loci
ſursum deorſum.
At
ſiue hoc: ſiue illo
modo librile con­
ſtituatur problema
hîc ab Ariſtotele
poſitum habebit non
ſolum experientiam,
ſed & rationem
ſibi ſuffragantem,
Exemplum igitur
librilis primi mo­
di cum latitudine ſit
A B, cuius centrum
in ſuperiori parte
latitudinis ſit C,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index