Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 524 > >|
1miſellum, quid optimum factu ſit perſpectum habere. Sana om­
nis & vera Philoſophia fundatur in Phænomenis rerum: quæ ſi
nos vel invitos & reluctantes ad hujuſmodi principia deducunt,
in quibus clariſſime cernuntur Conſilium optimum & Dominium
ſummum ſapientiſſimi & potentiſſimi Entis; non erunt hæc ideo
non admittenda principia, quod quibuſdam forſan hominibus
minus grata ſint futura.
His vel Miracula vel Qualitates occultæ
dicantur, quæ diſplicent: verum nomina malitioſe indita non ſunt
ipſis rebus vitio vertenda; niſi illud fateri tandem velint, utique
debere Philoſophiam in Atheiſmo fundari.
Horum hominum
gratia non erit labefactanda Philoſophia, ſiquidem rerum ordo
non vult immutari.
Obtinebit igitur apud probos & æquos Judices præſtantiſſima
Philoſophandi ratio, quæ fundatur in Experimentis & Obſerva­
tionibus.
Huic vero, dici vix poterit, quanta lux accedat, quanta
dignitas, ab hoc Opere præclaro Illuſtriſſimi noſtri Auctoris; cujus
eximiam ingenii felicitatem, difficillima quæque Problemata eno­
dantis, & ad ea porro pertingentis ad quæ nec ſpes erat humanam
mentem aſſurgere potuiſſe, merito admirantur & ſuſpiciunt qui­
cunque paulo profundius in hiſce rebus verſati ſunt.
Clauſtris
ergo referatis, aditum Nobis aperuit ad pulcherrima rerum my­
ſteria.
Syſtematis Mundani compagem elegantiſſimam ita tan­
dem patefecit & penitius perſpectandam dedit; ut nec ipſe, ſi
nunc reviviſceret, Rex Alphonſusvel ſimplicitatem vel harmoniæ
gratiam in ea deſideraret.
Itaque Naturæ majeſtatem propius jam
licet intueri, & dulciſſima contemplatione frui, Conditorem vero
ac Dominum Univerſorum impenſius colere & venerari, qui fructus
eſt Philoſophiæ multo uberrimus.
Cæcum eſſe oportet, qui ex
optimis & ſapientiſſimis rerum ſtructuris non ſtatim videat Fabri­
catoris Omnipotentis infinitam ſapientiam & bonitatem: inſanum,
qui profiteri nolit.
Extabit igitur Eximium NEWTONI Opus adverſus Atheorum
impetus munitiſſimum præſidium: neque enim alicunde felicius,
quam ex hac pharetra, contra impiam Catervam tela deprompſeris.

Hoc ſenſit pridem, & in pereruditis Concionibus Anglice Latineque
editis, primus egregie demonſtravit Vir in omni Literarum genere
præclarus idemque bonarum Artium fautor eximius RICHARDUS
BENTLEIUS, Sæculi ſui & Academiæ noſtræ magnum Orna­
mentum, Collegii noſtri S. TrinitatisMagiſter digniſſimus & in­
tegerrimus.
Huic ego me pluribus nominibus obſtrictum fateri

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index