Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 524 > >|
1debeo: Huic & Tuas quæ debentur gratias, Lector benevole, non
denegabis.
Is enim, cum a longo tempore Celeberrimi Auctoris
amicitia intima frueretur, (qua etiam apud Poſteros cenſeri non
minoris æſtimat, quam propriis Scriptis quæ literato orbi in de­
liciis ſunt inclareſcere) Amici ſimul famæ & ſcientiarum incre­
mento conſuluit.
Itaque cum Exemplaria prioris Editionis rariſ­
ſima admodum & immani pretio coemenda ſupereſſent; ſuaſit Ille
crebris efflagitationibus & tantum non objurgando perpulit deNI­
que Virum Præſtantiſſimum, nec modeſtia minus quam eruditi­
one ſumma Inſignem, ut novam hanc Operis Editionem, per om­
nia elimatam denuo & egregiis inſuper acceſſionibus ditatam, ſuis
ſumptibus & auſpiciis prodire pateretur: Mihi vero, pro jure
ſuo, penſum non ingratum demandavit, ut quam poſſet emendate
id fieri curarem.
Cantabrigiæ,
Maii 12. 1713.
ROGERUS COTES Collegii S. TrinitatisSocius,
Aſtronomiæ & Philoſophiæ Experimentalis
Profeſſor Plumianus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index