Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 524 > >|
1mutat ſtatum ſuum; & reliquorum, quibuſcum actio illa non in­
tercedit, commune gravitatis centrum nihil inde patitur; diſtantia
autem horum duorum centrorum dividitur a communi corporum
omnium centro in partes ſummis totalibus corporum quorum
ſunt centra reciproce proportionales; adeoque centris illis duobus
ſtatum ſuum movendi vel quieſcendi ſervantibus, commune omNI­
um centrum ſervat etiam ſtatum ſuum: manifeſtum eſt quod com­
mune illud omnium centrum ob actiones binorum corporum inter
ſe nunquam mutat ſtatum ſuum quoad motum & quietem.
In tali
autem ſyſtemate actiones omnes corporum inter ſe, vel inter bina
ſunt corpora, vel ab actionibus inter bina compoſitæ; & propterea
communi omnium centro mutationem in ſtatu motus ejus vel quie­
tis nunquam inducunt.
Quare cum centrum illud ubi corpora non
agunt in ſe invicem, vel quieſcit, vel in recta aliqua progreditur uNI­
formiter; perget idem, non obſtantibus corporum actionibus inter
ſe, vel ſemper quieſcere, vel ſemper progredi uniformiter in dire­
ctum; niſi a viribus in ſyſtema extrinſecus impreſſis deturbetur de hoc
ſtatu.
Eſt igitur ſyſtematis corporum plurium Lex eadem quæ cor­
poris ſolitarii, quoad perſeverantiam in ſtatu motus vel quietis.
Mo­
tus enim progreſſivus ſeu corporis ſolitarii ſeu ſyſtematis corporum
ex motu centri gravitatis æſtimari ſemper debet.
IATA,
VF.
COROLLARIUM V.
Corporum dato ſpatio incluſorum iidem ſunt motus inter ſe, ſive ſpa­
tium illud quieſcat, ſive moveatur idem uniformiter in directum
abſque motu circulari.
Nam differentiæ motuum tendentium ad eandem partem, & ſum­
mæ tendentium ad contrarias, eædem ſunt ſub initio in utroque caſu (ex
hypotheſi) & ex his ſummis vel differentiis oriuntur congreſſus & im­
petus quibus corpora ſe mutuo feriunt.
Ergo per Legem 11 æquales e­
runt congreſſuum effectus in utroque caſu; & propterea manebunt mo­
tus inter ſe in uno caſu æquales motibus inter ſe in altero.
Idem com­
probatur experimento luculento.
Motus omnes eodem modo ſe ha­
bent in Navi, ſive ea quieſcat, ſive moveatur uniformiter in directum.
COROLLARIUM VI.
Si corpora moveantur quomodocunque inter ſe, & a viribus acceler atrici­
bus æqualibus ſecundum lineas parallelas urgeantur; pergent omnia
eodem modo moveri inter ſe, ac ſi viribus illis non eſſent incitata.
Nam vires illæ æqualiter (pro quantitatibus movendorum corpo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index