Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 524 > >|
1
Summa rei huc tandem redìt: Cometarum ingens eſt numerus;
motus eorum ſunt ſumme regulares, & eaſdem leges cum Plane­
tarum motibus obſervant.
Moventur in Orbibus Conicis, hi or­
bes ſunt valde admodum eccentrici.
Feruntur undiQ.E.I. omnes
Cælorum partes, & Planetarum regiones liberrime pertranſeunt,
& ſæpe contra Signorum ordinem incedunt.
Hæc Phænomena
certiſſime confirmantur ex Obſervationibus Aſtronomicis: & per
Vortices nequeunt explicari: Imo, ne quidem cum Vorticibus
Planetarum conſiſtere poſſunt.
Cometarum motibus omnino lo­
cus non erit; niſi materia illa fictitia penitus e Cælis amo­
veatur.
Si enim Planetæ circum Solem a Vorticibus devehuntur; Vor­
ticum partes, quæ proxime ambiunt unumquemque Planetam, ejuſ­
dem denſitatis erunt ac Planeta; uti ſupra dictum eſt.
Itaque
materia illa omnis quæ contigua eſt Orbis magni perimetro, pa­
rem habebit ac Tellus denſitatem: quæ vero jacet intra Orbem
magnum atque Orbem Saturni, vel parem vel majorem habebit.

Nam ut conſtitutio Vorticis permanere poſſit, debent partes mi­
nus denſæ centrum occupare, magis denſæ longius a centro abire.

Cum enim Planetarum tempora periodica ſint in ratione ſeſqui­
plicata diſtantiarum a Sole, oportet partium Vorticis periodos
eandem rationem ſervare.
Inde vero ſequitur, vires centrifugas
harum partium fore reciproce ut quadrata diſtantiarum.
Quæ
igitur majore intervallo diſtant a centro, nituntur ab eodem re­
cedere minore vi: unde ſi minus denſæ fuerint, neceſſe eſt ut ce­
dant vi majori, qua partes centro propiores aſcendere conantur.

Aſcendent ergo denſiores, deſcendent minus denſæ, & loeorum
fiet invicem permutatio; donec ita fuerit diſpoſita atque ordinata
materia fluida totius Vorticis, ut conquieſcere jam poſſit in æqui­
librio conſtituta.
Si bina Fluida, quorum diverſa eſt denſitas,
in eodem vaſe continentur; utique futurum eſt ut Fluidum, cu­
jus major eſt denſitas, majore vi Gravitatis infimum petat locum:
& ratione non abſimili omnino dicendum eſt, denſiores Vorticis
partes majore vi centrifuga petere ſupremum locum.
Tota igi­
tur illa & multo maxima pars Vorticis, quæ jacet extra Telluris
orbem, denſitatem habebit atque adeo vim inertiæ pro mole ma­
teriæ, quæ non minor erit quam denſitas & vis inertiæ Telluris:
inde vero Cometis trajectis orietur ingens reſiſtentia, & valde ad­
modum ſenſibilis; ne dicam, quæ motum eorundem penitus ſiſtere
atque abſorbere poſſe merito videatur.
Conſtat autem ex motu Co-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index