Iordanus <Nemorarius>, Iordani opusculum de ponderositate

Table of figures

< >
[Figure 1]
[Figure 2]
[Figure 3]
[Figure 4]
[Figure 5]
[Figure 6]
[Figure 7]
[Figure 8]
[Figure 9]
[Figure 10]
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
< >
page |< < of 46 > >|
1
Quaestio secunda.
2[Figure 2]3[Figure 3]Quum aequilibris fuit positio aequalis aequis ponderibus ap­
pensis ab aequalitate non discedet: et si á rectitudine separa­
tur, ad aequalitatis situm reuertetur.
Si uero inaequalia appen­
dantur, ex parte grauioris usque ad directionem declinare co
getur.
Aequilibris dicitur quando á
centro circunuolutionis bra­
chia regulae sunt aequalia.
Sit
ergo centrum a, et regula b, a, c, ap­
pensa b, et c, perpendiculum f, a.
Cir
cunducto igitur circulo per b, et c,
in medio cuius inferioris medietatis
sit e, manifestum quoniam descensus
tam b, quám c, e, per circunferentiam
circuli uersus e, et cum aeque obli­
quus sit hinc inde descensus, quum sint
aeque ponderosa, non mutabit alter­
utrum.
Ponatur item quód submit­
atur ex parte b, et ascendat ex par
te c, dico quoniam redibit ad aequali­
tatem. est enim minus obliquus de­
scensus a, ad aequalitatem, quám a, b,
uersus e.
Sumantur enim sursum ar
cus aequales, quantumlibet parui qui
sint c, d, et h, b, et ductis lineis ad ae
quidistantiam aequalitatis, quae sint,
c, 2, l, et d, m, n.
Item b, k, h, 6, y, t, di
mittatur orthogonaliter descendens
diametrum quae sit f, 2, m, a, k, y, e,
erit quód 2, m, maior k, y, quia sum­
pto uersus f, arcu ex eo quód sit aequa
lis c, d, et ducta ex transuerso linea
x, r, s, erit r, 2, minor 2, m, quód facile demonstrabis.
Et quia r, 2, est ae­
qualis k, y, erit 2, m, maior k, y.
Quia igitur quilibet arcus sub c, plus ca­
piat de directo quám ei aequalis sub b, directo est descensus a, c, quám a, b,
et ideo in altiori situ grauius erit c, quám b, redibit ergo ad aequalitatem.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index