Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604
page |< < of 283 > >|
1lo KLM: ſed triangulum FGH, eſt ſimile triangulo
ABC, & triangulum KLM, ſimile eidem triangulo
ABC; triangulum ergo FGH, ſimile erit triangulo KLM:
ſed & æquale propter æqualitatem laterum homologo­
rum.
Similiter oſtenderemus reliquum ſolidum LKM
GFH continentia triangula bina oppoſita æqualia
inter ſe, & ſimilia, & parallela; octaedrum eſt igitur
LKMGFH.
Dico iam punctum P, quod eſt cen­
trum pyramidis ABCD, eſse centrum octaedri LK
MGFH.
Quoniam enim DP, ponitur tripla ipſius PE,
& DO, eſt æqualis
OE (ſiquidem planum
trianguli KLM, plano
trianguli ABC, paralle
lum ſecat proportione
oens rectas lineas, quæ
ex puncto D, in ſubli­
mi pertinent ad ſubie­
ctum planum trianguli
ABC) erit OP, ipſi
PE, æqualis.
Et quo­
niam BH eſt dupla
ipſius QH, quarum
BE eſt dupla ipſius
16[Figure 16]
EH, ſiquidem E eſt centrum trianguli ABC; erit reli­
qua EH reliquæ EQ dupla: & quia eſt vt LD ad DB,
ita LN ad BH, propter ſimilitudinem triangulorum, &
eſt LD, dimidia ipſius BD, erit & LN, dimidia ipſius
BH: ſed QH eſt dimidia ipſius BH; æqualis igitur LN
ipſi QH.
Iam igitur quia eſt vt BE ad EH, ita
LO ad ON: ſed BE, eſt dupla ipſius EH; dupla igi­
tur LO, erit ipſius ON: ſed & QH erat dupla ipſius
QE; vt igitur LN ad NO, ita erit HQ ad QE: &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index