Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604
page |< < of 283 > >|
1
PROPOSITIO XXXIX.
Omnis coni centrum grauitatis axim ita diui­
dit, vt ſegmentum ad verticem ſit reliqui triplum.
Sit conus ABC, cuius vertex B, axis autem BD, cu­
ius BE, ſit tripla ipſius ED.
Dico punctum E, eſse co­
ni ABC, centrum grauitatis.
Si enim cono ABC, pyramis
inſcribatur, cuius baſis inſcripta circulo AC, æquilatera ſit,
& æquiangula, eius centrum grauitatis erit idem quod &
figuræ centrum, ſed centrum
talis figuræ circulo inſcriptæ
idem eſt, quod centrum cir­
culi, vt colligitur ex demon­
ſtrationibus quarti Elemen­
torum; inſcriptæ igitur pyra
midis erit axis BD, & cen­
trum grauitatis E. talis au­
tem ea pyramis inſcribi po­
teſt, vt à cono deficiat mino­
ri ſpacio quantacumque ma
gnitudine propoſita; igitur
ABC, coni centrum graui­
tatis erit E.
Quod demonſtrandum erat.
55[Figure 55]
PROPOSITIO XXXX.
Omnis fruſti conici centrum grauitatis idem
eſt in axe centro grauitatis fruſti pyramidis baſim
habentis æquilateram, & æquiangul am in ſcriptæ
cono, ab ſciſſi eodem plano, quo coni fruſtum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index