Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604
page |< < of 283 > >|
1ad triangulum FBG, hoc eſt vt AF ad FG, ita eſt
triangulum AFC ad triangulum FCG; triangulum er­
go FBG triangulo FCG æquale erit, & baſis BG ba­
ſi GC æqualis.
Quoniam igitur & AE eſt æqualis
EC, ſimiliter vt ante, oſtenderemus, triangulum BCF,
triangulo ACF, eademque ratione triangulum ABF,
triangulo BCF æquale eſſe: igitur vnumquodque trian­
gulorum ABF, ACF, BCF, tertia pars eſt trianguli
ABC: ſed vt triangulum ABC, ad triangulum BCF,
ita eſt AG, ad GF; tripla igitur eſt AG ipſius GF,
ac proinde AF, ipſius FG dupla.
Eadem ratione
BE, ipſius FE, & CF, ipſius FD, dupla concludetur.
Sed ſint ſi fieri poteſt, trianguli ABC duo centra qua­
lia diximus D, E: & ab ipſis ad ſingulos angulos du­
cantur binæ rectæ lineæ:
& eadat D in aliquo trian
gulo BEC.
Quoniam
igitur D eſt centrum trian
guli ABC erit triangu­
lum BDC tertia pars
trianguli ABC.
Eadem
ratione triangulum BEC
tertia pars erit trianguli
ABC; triangulum ergo
DBC æquale erit trian­
gulo BEC pars toti, quod
fieri non poteſt, atqui idem
8[Figure 8]
abſurdum ſequitur, ſi punctum D cadat in aliquo latere
triangulorum, quorum vertex E; Manifeſtum eſt igitur
propoſitum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index