Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604
page |< < of 283 > >|
1in axe DN, erit centrum grauitatis. Eadem ratione in
quolibet reliquorum trium axium, pyramidis ABCD, ip­
ſius centrum grauitatis eſse oſtenderemus; communis igi­
tur ſectio quatuor axium pyramidis ABCD, quod eſt
ipſius centrum E, erit centrum grauitatis pyramidis AB
CD.
Quod demonſtrandum erat.
COROLLARIVM.
Hinc manifeſtum eſt centrum grauitatis pyra­
midis triangulam baſim habentis eſſe in eopun­
cto, in quo axis ſic diuiditur, vt pars quæ ad ver­
icem ſit reliquæ tripla.
PROPOSITIO XXXII.
Ominis pyramidis baſim pluſquam trilate­
ram habentis centrum grauitatis axim ita diui­
dit, vt pars, quæ eſt ad verticem ſit tripla re­
liquæ.
Sit pyramis ABCDE, cui vertex E, baſis autem
quadrilatera ABCD, & eſto axis EF, ſegmentum EM,
reliqui MF, triplum.
Dico punctum M, eſſe centrum
grauitatis pyramidis ABCDE.
Ducta enim AC, ſit
trianguli ABC, centrum grauitatis H, ſicut & K, trian­
guli ACD: & iungantur KH, HE, EK: Factaque vt
EM, ad MF, ita EL ad LH, & EN ad NK, iun­
gatur LN.
Quoniam igitur EF eſt axis pyramidis
ABCDE, erit baſis ABCD centrum grauitatis F.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index