Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604
page |< < of 283 > >|
1
Eſto figura AB, cuius termini omnis cauitas ſit interior
& certum in ea punctum E, talis partis AB, figuræ qua­
lem diximus centrum grauitatis eſse poſsit.
Dico pun­
ctum E, eſse figuræ AB, centrum grauitatis.
Si enim
E, non eſt, erit aliud, eſto F: & iuncta EF producatur,
& ſumatur in illa extra figuræ AB, terminum, quodlibet
punctum G; & vt eſt FE, ad EG, ita ſit alia magnitudo
K, ad figuram AB, &
ex vi hypotheſis ſit pars
quædam CD, figuræ
AB, cuius centrum gra
uitatis E, talis vt abla­
ta relinquat AC, minus
magnitudine K. Mi­
nor igitur proportio erit
AC, ad AB, quàm K,
ad AB, hoc eſt quàm
FE, ad EG; fiat vt
AC, ad AB, ita EF,
ad FGH: ſed F, eſt cen
trum grauitatis totius
AB, & E, vnius par­
tis CD; reliquæ igitur
54[Figure 54]
partis AC, centrum grauitatis erit H, vltra punctum G: ſed
G, cadit extra terminum figuræ AC; multo igitur magis H:
Quod eſt abſurdum.
Non igitur aliud punctum à puncto
E; punctum igitur E, figuræ AB, erit centrum grauitatis
Quod demonſtrandum erat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index