Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 283 > >|
1guli ABC, quatuor rectæ inter ſe parallelæ AD, BE,
CF, NM, tres autem magnitudines æquales habeant cen
tra grauitatis G, H, K, in tribus AD, BE, CF.
Di­
co trium magnitudinum ſimul, quarum centra grauitatis
G, H, K, eſſe in linea NM.
Iungantur enim rectæ GH,
HK, GK, BNP; & per punctum P, recta PL, ipſi MN,
parallela, & iungatur LH.
Quoniam igitur rectæ BP, LH,
iungunt duas parallelas LP, BH; erunt quatuor rectæ BH,
LP, BP, LH, in eodem plano.
Et quoniam planum quadran
guli PH, ſecat planum trianguli ABC, à communi autem
ſectione BP, ſurgunt
duæ parallelæ PL, MN;
quarum PL, eſt in pla­
no quadranguli PH,
erit etiam MN, in eo­
dem plano quadranguli
PH: & ſecabit LH. ſe­
cet in puncto O: qùare
vt LO, ad OH, ita erit
PN, ad NB, propter
parallelas: ſed PN, eſt
dimidia ipſius NB; er­
go & LO, eſt dimidia ip
ſius OH.
Eadem ratio­
ne, quoniam AP, æqua­
43[Figure 43]
lis eſt PC, erit & GL, æqualis LK.
Duarum igitur
magnitudinum G, K, ſimul centrum grauitatis erit L: ſed
reliquæ magnitudinis, quæ ad H, eſt centrum grauitatis
H; & vt compoſitum ex duabus magnitudinibus G,
K, ad magnitudinem H, ita ex contraria parte eſt HO,
ad OL; Trium igitur magnitudinum G, H, K, ſimul cen­
trum grauitatis erit O, & in linea MN.
Quod demon­
ſtrandum erat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index