1
scansoria ratio non arte sed audacia gloriatur; ea catenationibus et transversariis et plexis conligationibus et erismatorum
fulturis continentur.
quae autem spiritus potestate adsumit ingressus, elegantes artis subtilitatibus consequetur
effectus.
tractoria autem maiores et magnificentia plenas
habet ad utilitatem opportunitates et in agendo cum prudentia summas virtutes.
Ex his sunt quae μηχανικώς,
alia ὀργάνικως moventur.
inter machinas et organa id
videtur esse discrimen, quod machinae pluribus operis vel
vi maiore coguntur effectus habere, uti ballistae torculariorumque prela; organa autem unius operae prudenti
tactu perficiunt quod est propositum, uti scorpionis seu
anisocyclorum versationes.
ergo et organa et machinarum
ratio ad usum sunt necessaria, sine quibus nulla res potest esse non inpedita.
Omnis autem est machinatio rerum
natura procreata ac praeceptrice et magistra mundi versatione instituta.
namque animadvertamus primum et
aspiciamus continentem solis, lunae, quinque etiam stellarum natura machinata versarentur, non habuissemus interdum lucem nec fructûm maturitates.
cum
ergo maiores haec ita esse animadvertissent, e rerum
natura sumpserunt exempla et ea imitantes inducti rebus
divinis commodas vitae perfecerunt explicationes.
itaque
comparaverunt, ut essent expeditiora, alia machinis et
earum versationibus, nonnulla organis, et ita quae animadverterunt ad usum utilia esse studiis, artibus, institutis, gradatim augenda doctrinis curaverunt.
Attendamus enim primum inventum de necessitate, ut vestitus, quemadmodum telarum organicis administrationibus conexus
staminis ad subtemen non modo corpora tegendo tueatur,
sed etiam ornatus adiciat honestatem.
cibi vero non habuissemus abundantiam, nisi iuga et aratra bubus iumentisque omnibus essent inventa.
sucularumque et prelorum
et vectium si non fuisset torculariis praeparatio, neque
olei nitorem neque vitium fructum habere potuissemus ad
iucunditatem, portationesque eorum non essent, nisi plostrorum seu serracorum per terram, navicularum per aquam inventae essent machinationes.
Trutinarum vero librarumque ponderibus examinatio reperta vindicat ab
iniquitate iustis moribus vitam.
non minusque sunt innumerabili modo rationes machinationum, de quibus non
necesse videtur disputare, quod non sunt <ignotae sed>
ad manum cotidianae, ut sunt molae, folles fabrorum,
raedae, cisia, torni ceteraque, quae communes ad usum
consuetudinibus habent opportunitates.
Itaque incipiemus de îs, quae raro veniunt ad manus, ut nota sint, explicare.

