1
ita circa dispositis funibus et retinaculis in palis haerentibus ampliore modo machina conlocabitur.
trocleae et
ductarii funes, uti supra scriptum est, expediuntur.
Sin autem colossicotera amplitudinibus et ponderibus
onera in operibus fuerint, non erit suculae committendum,
sed quemadmodum sucula cheloniis retinetur, ita axis includatur habens in medio tympanum amplum, quod nonnulli rotam appellant, Graeci autem ἀμφίεσις, alii περιθήκιον vocant.
In his autem machinis trocleae non eodem sed alio modo comparantur.
habent enim et in imo et
in summo duplices ordines orbiculorum.
ita funis ductarius traicitur in inferioris trocleae foramen, uti aequalia
duo capita sint funis, cum erit extensus, ibique secundum inferiorem trocleam resticula circumdata et contenta
utraeque partes funis continentur, ut neque <in dextram neque> in sinistram partem possint prodire.
deinde capita
funis referuntur in summa troclea ab exteriore parte et
deiciuntur circa orbiculos imos et redeunt ad imum
coiciunturque infimae trocleae ad orbiculos ex interiore
parte et referuntur dextra sinistra <et> ad caput circa orbiculos summos redeunt.
Traiecti autem ab exteriore parte feruntur dextra sinistra tympanum in axe ibique, ut haereant, conligantur.
tum autem circa tympanum involutus alter funis refertur ad ergatam, et is circumactus tympanum et axem se involvendo pariter extendunt, et ita leniter levant onera sine periculo.
quodsi
maius tympanum conlocatum aut in medio aut in una
parte extrema fuerit, sine ergata <per> calcantes homines
expeditiores habere poterit operis effectus.

