1
orbiculos
tres, per quos traiecti funes traduntur hominibus ad ducendum.
ita tres ordines hominum ducentes sine ergata celeriter onus ad summum perducunt.
Hoc genus machinae polyspaston appellatur, quod multis orbiculorum circumitionibus et facilitatem summam praestat et celeritatem.
una autem statutio tigni hanc habet utilitatem, quod ante
quantum velit et dextra ac sinistra ab latere proclinando
onus deponere potest.
Harum machinationum omnium, quae supra sunt scriptae, rationes non modo ad has res, sed etiam ad onerandas et exonerandas naves sunt paratae, aliae erectae, aliae planae in carchesiis versatilibus conlocatae.
non
minus sine tignorum erectionibus in plano etiam eadem
ratione et temperatis funibus et trocleis subductiones navium efficiuntur.
Non est autem alienum etiam Chersiphronos ingeniosam rationem exponere.
is enim scapos columnarum e
lapidicinis cum deportare vellet Ephesi ad Dianae fanum,
propter magnitudinem onerum et viarum campestrem
mollitudinem non confisus carris, ne rotae devorarentur,
sic est conatus.
de materia trientali scapos quattuor, duos transversarios interpositos, quanta longitudo
scapi fuerat, complectit et compegit et ferreos cnodacas
uti subscudes in capitibus scaporum inplumbavit et armillas
in materia ad cnodacas circumdandos infixit; cnodaces
autem in armillis inclusi liberam habuerunt versationem.
iamiam ita, cum boves ducerent subiuncti, scapi versando in cnodacibus et armillis sine fine volvebantur.
Cum autem scapos omnes ita vexerant et instabant epistyliorum vecturae, filius Chersiphronos Metagenes transtulit ex scaporum
vectura etiam in epistyliorum deductione.
fecit enim rotas
circiter pedum duodenûm et epistyliorum capita in medias
rotas inclusit; item bucculis ligneis capita religavit; eadem
ratione cnodaces in capitibus armillis inclusit: ita cum
trientes a bubus ducerentur, in armillis inclusi cnodaces
versabant rotas, epistylia vero inclusa uti axes in rotis
eadem ratione, qua scapi, sine mora ad opus pervenerunt.
exemplar autem erit eius, quemadmodum in palaestris
cylindri exaequant ambulationes.
neque hoc potuisset
fieri, nisi primum propinquitas esset—non enim plus sunt
ab lapidicinis ad fanum milia passuum octo—nec ullus
est clivus sed perpetuus campus.
Nostra vero memoria cum colossici Apollinis in fano
basis esset a vetustate diffracta, [et] metuentes, ne caderet
ea statua et frangeretur, locaverunt ex eisdem lapidicinis
basim excidendam.
conduxit quidam Paconius.
haec autem
basis erat longa pedes duodecim, lata pedes VIII, alta
pedes sex.

