Vitruvius Pollio, De architectura libri decem , 1567

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 362 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap id="N10018">
            <subchap1 id="N1004B">
              <subchap2 id="N100E5">
                <p id="N100E6" type="main">
                  <pb xlink:href="048/01/011.jpg" ed="1567" pagenum="12"/>
                  <s id="N100EF">iura quoque nota habeat oportet, ea quae necessaria sunt aedificiis <locis> communibus parietum ad ambitum, stillicidiorum et cloacarum, luminum, item aquarum ductiones et cetera, quae eiusmodi sunt. </s>
                  <s id="N100F2">nota oportet sint architectis, uti ante caveant quam instituant aedificia, ne controversiae factis operibus patribus familiarum relinquantur, et ut legibus scribendis prudentia cavere possit et locatori et conductori; namque si lex perite fuerit scripta, erit ut sine captione uterque ab utroque liberetur. </s>
                  <s id="N100F5">ex astrologia autem cognoscitur oriens, occidens, meridies, septentrio, etiam caeli ratio, aequinoctium, solstitium, astrorum cursus; quorum notitiam si quis non habuerit, horologiorum rationem omnino scire non poterit. </s>
                </p>
              </subchap2>
              <subchap2 id="N100F8">
                <p id="N100F9" type="main">
                  <s id="N100FB"> Cum ergo tanta haec disciplina sit, condecorata et abundans eruditionibus variis ac pluribus, non puto posse <se> iuste repente profiteri architectos, nisi qui ab aetate puerili his gradibus disciplinarum scandendo scientia plerarumque litterarum et artium nutriti pervenerint ad summum templum architecturae. </s>
                </p>
              </subchap2>
              <subchap2 id="N100FE">
                <p id="N100FF" type="main"> </p>
              </subchap2>
            </subchap1>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>