1
Itaque architecti, qui sine litteris contenderant, ut manibus
essent exercitati, non potuerunt efficere, ut haberent pro
laboribus auctoritatem; qui autem ratiocinationibus et
litteris solis confisi fuerunt, umbram non rem persecuti
videntur.
at qui utrumque perdidicerunt, uti omnibus
armis ornati citius cum auctoritate, quod fuit propositum, sunt adsecuti.