1
etiamque contra interiores <partes> turrium dividendus est murus
intervallis tam magnis, quam erunt turres, ut itinera sint
interioribus partibus turrium contignata, neque ea ferro
fixa; hostis enim si quam partem muri occupaverit, qui
repugnabunt rescindent et, si celeriter administraverint,
non patientur reliquas partes turrium murique hostem penetrare, nisi se voluerit praecipitare.
Turres itaque rotundae aut polygonoe sunt faciendae; quadratas enim
machinae celerius dissipant, quod angulos arietes tundendo
frangunt, in rotundationibus autem uti cuneos ad centrum
adigendo laedere non possunt.

