1
igitur si plus
lingula vectis supra hypomochlion posita sub onus subierit
et caput eius propius centrum pressiones habuerit, non
poterit onus elevare, nisi, quemadmodum supra scriptum
est, examinatio vectis longitudinis per caput neque <in imum> ductionibus fuerit facta.
Id autem ex trutinis, quae staterae dicuntur, licet considerare.
cum enim ansa propius caput, unde lancula
pendet, ibi ut centrum est conlocata et aequipondium in
alteram partem scapi, per puncta vagando quo longius
paulatim ad extremum perducitur, paulo et inpari pondere amplissimam pensionem parem perficit per scapi
librationem, et examinato longius ab centro recedens ista
inbecillior aequipondii brevitas maiorem vim ponderis
momento deducens sine vehementia molliter ab imo susum versum egredi cogit [futurum].
Quemadmodum etiam navis onerariae maximae gubernator ansam gubernaculi tenens,
qui οἴαξ a Graecis appellatur, una manu momento per
centrum ratione pressionibus aptis agitans, versat eam
amplissimis et inmanibus mercis et penus ponderibus oneratam.

