1
loro traiecto fit una pars iugi longior, quae inbecilliori auxiliatur
iumento.
ita in phalangis et iugis cum in medio lora non
sunt conlocata sed in una parte, qua progreditur lorum
ab medio, unam breviorem, alteram efficit partem longiorem.
ea ratione si per id centrum, quo loci perductum
est lorum, utraque capita circumaguntur, longior pars ampliorem, brevior minorem agit circinationem.
Quemadmodum vero minores rotae duriores et difficiliores habent motus, sic phalangae et iuga, in quibus partibus
habent minora a centro ad capita intervalla, premunt
duriter colla, qua autem longiora habent ab eodem centro
spatia, levant oneribus et trahentes et ferentes.
cum haec
ita ad centrum porrectionibus et circinationibus reciperent
motus, tunc vero etiam plostra, raedae, tympana, rotae,
cocleae, scorpiones, ballistae, prela ceteraeque machinae
eisdem rationibus per porrectum centrum et rotationem
circum versantem faciunt ad propositum effectus.
Nunc de organis, quae ad hauriendam aquam inventa
sunt, quemadmodum variis generibus comparentur, exponam.
et primum dicam de tympano.
id autem non
alte tollit aquam, sed exhaurit expeditissime multitudinem
magnam.
ad tornum aut circinum fabricatus <axis,> capitibus lamna ferratis, habens in medio circa se tympanum
ex tabulis inter se coagmentatis, conlocatur in stipitibus
habentibus in se sub capita axis ferreas lamminas.
in eius
tympani cavo interponuntur octo tabulae transversae tangentes axem et extremam tympani circumitionem, quae dividunt aequalia in tympano spatia.
Circa frontem eius figuntur tabulae, relictis semipedalibus aperturis ad aquam
intra concipiendam.
item secundum axem columbaria
fiunt excavata in singulis spatiis ex una parte.
id autem
cum est navali ratione picatum, hominibus calcantibus
versatur et hauriendo per aperturas, quae sunt in frontibus tympani, reddit per columbaria secundum axem supposito labro ligneo habente una secum coniunctum canalem.
ita hortis ad inrigandum vel salinis ad temperandum praebetur aquae multitudo.
Cum autem altius extollendum erit, eadem ratio communicabitur sic.
rota fiet circum axem
eadem magnitudine, ut ad alĀ

