1
titudinem, quae opus fuerit,
convenire possit.
circum extremum latus rotae figentur
modioli quadrati pice et cera solidati.
ita cum rota a calcantibus versabitur, modioli pleni ad summum elati rursus
ad imum revertentes infundent in castellum ipsi per se quod extulerint.
Sin autem magis altis locis erit praebendum, in eiusdem rotae axe involuta duplex ferrea
catena demissaque ad imum libramentum conlocabitur,
habens situlos pendentes aereos congiales.
ita versatio
rotae catenam in axem involvendo efferet situlos in summum, qui <cum> super axem pervehuntur, cogentur inverti et infundere in castellum aquae quod extulerint.
Fiunt etiam in fluminibus rotae eisdem rationibus, quibus supra scriptum est.
circa earum frontes adfiguntur
pinnae, quae, cum percutiuntur ab impetu fluminis, cogunt
progredientes versari rotam, et ita modiolis haurientes et
in summum referentes sine operarum calcatura ipsius
fluminis inpulsu versatae praestant, quod opus est ad
usum.
Eadem ratione etiam versantur hydraletae, in quibus
eadem sunt omnia, praeterquam quod in uno capite axis
tympanum dentatum est inclusum.
id autem ad perpendiculum conlocatum in cultrum versatur cum rota pariter.
secundum id tympanum maius <minus> item dentatum
planum est conlocatum, quo continetur ita dentes tympani eius, quod est in axe inclusum, inpellendo
dentes tympani plani cogunt fieri molarum circinationem.
in qua machina inpendens infundibulum subministrat molis
frumentum et eadem versatione subigitur farina.
Est autem etiam cocleae ratio, quae magnam vim haurit
aquae, sed non tam alte tollit quam rota.
eius autem ratio
sic expeditur.
tignum sumitur, cuius tigni quanta paratur
pedum longitudo, tanta digitorum expeditur crassitudo.
id ad circinum rotundatur.
in capitibus circino dividentur
circumitiones eorum tetrantibus et octantibus in partes
octo, eaeque lineae ita conlocentur, ut plano posito tigno
utriusque capitis ad libellam lineae inter se respondeant,
et quam magna pars sit octava circinationis tigni, tam
magna spatia decidantur in longitudinem.
item tigno
plano conlocato lineae ab capite ad alterum caput perducantur ad libellam convenientes.
sic et in rotundatione
et in longitudine aequalia spatia fient.
ita quo loci describuntur lineae, quae sunt in longitudinem spectantes,
facient decusationes et in decusationibus finita puncta.
His ita emendate descriptis sumitur salignea tenuis aut
de vitice secta regula, quae uncta liquida pice figitur in
primo decusis puncto.
deinde traicitur oblique ad insequentis longitudinis et circumitionis decusis, item ex ordine progrediens singula puncta praetereundo et circum
involvendo conlocatur in singulis decusationibus, et ita
pervenit et figitur ad eam lineam recedens a primo in
octavum punctum, in qua prima pars est eius fixa.
eo
modo quantum progreditur oblique spatium et per octo
puncta, tantundem et longitudine procedit ad octavum
punctum.
eadem ratione per omne spatium longitudinis
et rotunditatis singulis decusationibus oblique fixae regulae per octo crassitudinis divisiones involutos faciunt canales et iustam cocleae naturalemque imitationem.
Ita per id vestigium aliae super alias figuntur unctae pice
liquida, et exaggerantur ad id, uti longitudinis octava pars
fiat summa crassitudo.
supra eas circumdantur et figuntur
tabulae, quae pertegant eam involutionem.
tunc eae
tabulae pice saturantur et lamminis ferreis conligantur,
ut ab aquae vi ne dissolvantur.
capita tigni ferrea.
dextra
autem ac sinistra cocleam tigna conlocantur in capitibus
utraque parte habentia transversaria confixa.
in his foramina ferrea sunt inclusa inque ea inducuntur styli, et ita cocleae hominibus calcantibus faciunt versationes.
Erectio autem eius ad inclinationem sic erit conlocanda, uti, quemadmodum Pythagoricum trigonum orthogonium describitur,
sic id habeat responsum, id est uti dividatur longitudo
in partes V, earum trium extollatur caput cocleae; ita erit
ab perpendiculo ad imas naris spatium earum partium IIII.
qua ratione autem oporteat id esse, in extremo libro eius
forma descripta est in ipso tempore.
Quae de materia fiunt organa ad hauriendam aquam,
quibus rationibus perficiantur quibusque rebus motus recipientia praestent versationibus infinitas utilitates, ut essent notiora, quam apertissime potui, perscripta sunt in illo
tempore.

