1
Insequitur nunc de Ctesibica machina, quae in
altitudinem aquam educit, monstrare.
ea fit ex aere.
cuius
in radicibus modioli fiunt gemelli paulum distantes, habentes fistulas furcillae figura similiter cohaerentes, in
medium catinum concurrentes.
in quo catino fiunt asses
in superioribus naribus fistularum coagmentatione subtili
conlocati, qui praeobturantes foramina narium non patiuntur <redire>, quod spiritu in catinum est expressum.
Supra catinum paenula ut infundibulum inversum est
attemperata et per fibulam cum catino cuneo traiecto
continetur, ne vis inflationis aquae eam cogat elevari.
insuper fistula, quae tuba dicitur, coagmentata in altitudine fit erecta.
modioli autem habent infra nares inferiores
fistularum asses interpositos supra foramina eorum, quae sunt in fundis.
Ita de supernis in modiolis emboli masculi
torno politi et oleo subacti conclusique regulis et vectibus
cum molientur qui erit aer ibi cum aqua, assibus obturantibus foramina cogent et trudent inflando pressionibus
per fistularum nares aquam in catinum, e quo recipiens
paenula spiritu exprimit per fistulam in altitudinem, et
ita ex inferiore loco castello conlocato ad saliendum aqua
subministratur.
Nec tamen haec sola ratio Ctesibii fertur exquisita,
sed etiam plures et variis generibus ab eo liquore pressionibus coactae spiritus efferre ab natura mutuatos
effectus ostenduntur, uti merularum [quae motu] voces
atque acrobatae bibentiaque et eadem moventia <se> sigilla
ceteraque, quae delectationibus oculorum et aurium usu sensus eblandiantur.
E quibus quae maxime utilia et necessaria iudicavi selegi, et in priore volumine de horologiis,
in hoc de expressionibus aquae dicendum putavi.
reliqua,
quae non sunt ad necessitatem sed ad deliciarum voluptatem, qui cupidiores erunt eius subtilitatis, ex ipsius
Ctesibii commentariis poterunt invenire.

