1
De hydraulis autem, quas habeant ratiocinationes, quam
brevissime proximeque attingere potero et scriptura consequi, non praetermittam.
de materia compacta basi, ara
in ea ex aere fabricata conlocatur.
supra basim eriguntur
regulae dextra ac sinistra scalari forma compactae, quibus includuntur aerei modioli, fundulis ambulatilibus ex
torno subtiliter subactis habentibus fixos in medio ferreos
ancones et verticulis cum vectibus coniunctos, pellibusque
lanatis involutis.
item in summa planitia foramina circiter digitorum ternûm.
quibus foraminibus proxime in
verticulis conlocati aerei delphini pendentia habent catenis cymbala ex ore infra foramina modiolorum calata.
Intra aram, quo loci aqua sustinetur, inest pnigeus uti infundibulum inversum, quem subter taxilli alti circiter digitorum
ternûm suppositi librant spatium imum ima inter labra pnigeos et arae fundum.
supra autem cerviculam eius coagmentata arcula sustinet caput machinae, qui graece κανὼν μουσικός appellatur.
in cuius longitudine canales, si tetrachordos est, fiunt quattuor, si hexachordos, sex, si octo chordos, octo.
Singulis autem canalibus singula epitonia
sunt inclusa, manubriis ferreis conligata.
quae manubria,
cum torquentur, ex arca patefaciunt nares in canales.
ex
canalibus autem canon habet ordinata in transverso foramina respondentia naribus, quae sunt in tabula summa,
quae tabula graece πίναξ dicitur.
inter tabulam et canona regulae sunt interpositae ad eundem modum foratae
et oleo subactae, ut faciliter inpellantur et rursus introrsus
reducantur, quae obturant ea foramina plinthidesque appellantur.
quarum itus et reditus alias obturat alias aperit terebrationes.
Haec regulae habent ferrea choragia fixa et
iuncta cum pinnis, quarum pinnarum tactus motiones
efficit regularum continenter.
supra tabulam foramina<que, per> quae ex canalibus habent egressum spiritus,
sunt anuli adglutinati, quibus lingulae omnium includuntur
organorum.
e modiolis autem fistulae sunt continentes
coniunctae pnigeos cervicibus pertinentesque ad nares,
quae sunt in arcula.
in quibus asses sunt ex torno subacti
et ibi conlocati, <ubi fistulae modiolis sunt coniunctae,>
qui, cum recepit arcula animam, spiritum non patientur obturantes foramina rursus redire.
Ita cum vectes extolluntur, ancones deducunt fundos modiolorum ad imum
delphinique, qui sunt in verticulis inclusi, calantes in eos
cymbala, aere implent spatia modiolorum, atque ancones
extollentes fundos intra modiolos vehementi pulsus crebritate et obturantes foramina cymbalis superiora, aera,
qui est ibi inclusus, pressionibus coactum in fistulas cogunt,
per quas in pnigea concurrit et per eius cervices in
arcam.
motione vero vectium vehementiore spiritus frequens compressus epitoniorum aperturis influit et replet animae canales.
Itaque cum pinnae manibus tactae propellunt et reducunt continen

