<s id="N12BAC">quam Paconius gloria fretus non uti Metagenes
adportavit, sed eadem ratione alio genere constituit machinam facere. </s>
</p>
</subchap2>
<subchap2 id="N12BAF">
<p id="N12BB0" type="main">
<s id="N12BB4">
Rotas enim circiter pedum
<emph type="smallcaps"/>
XV
<emph.end type="italics"/>
fecit et in
his rotis capita lapidis inclusit, deinde circa lapidem fusos
sextantales ab rota ad rotam ad circinum compegit, ita
uti fusus a fuso non distaret pedem [esse] unum. </s>
<s id="N12BBD">deinde
circa fusos funem involvit et bubus iunctis funem ducebant. </s>
<s id="N12BC0">ita cum explicaretur, volvebat rotas, sed non poterat ad
lineam via recta ducere, sed exibat in unam partem. </s>
<s id="N12BC3">ita
necesse erat rursus retroducere. </s>
<s id="N12BC6">sic Paconius ducendo et
reducendo pecuniam contricavit, ut ad solvendum non
esset. </s>
</p>
</subchap2>
<subchap2 id="N12BC9">
<p id="N12BCA" type="main">
<s id="N12BCC">
Pusillum extra progrediar et de his lapidicinis, quemadmodum sint inventae, exponam. </s>
<s id="N12BCF">Pixodarus fuerat pastor. </s>
<s id="N12BD2">is in his locis versabatur. </s>
<s id="N12BD5">cum autem cives Ephesiorum
cogitarent fanum Dianae ex marmore facere decernerentque, a Paro, Proconnenso, Heraclea, Thaso uti marmor
peteretur, propulsis ovibus Pixodarus in eodem loco pecus
pascebat, ibique duo arietes inter se concurrentes alius
alium praeterierunt et impetu facto unus cornibus percussit saxum, ex quo crusta candidissimo colore fuerat
deiecta. </s>
<s id="N12BD8">ita Pixodarus dicitur oves in montibus reliquisse et crustam cursim Ephesum, cum maxime de ea re
ageretur, detulisse. </s>
<s id="N12BDB">ita statim honores decreverunt ei et
nomen mutaverunt: pro Pixodaro Euangelus nominaretur. </s>
<s id="N12BDE">hodieque quotmensibus magistratus in eum locum proficiscitur et ei sacrificium facit, et si non fecerit, poena
tenetur. </s>
</p>
</subchap2>
</subchap1>
<subchap1 id="N12BE1">
<subchap2 id="N12BE2">
<p id="N12BE3" type="main">
<s id="N12BE5">
De tractoriis rationibus quae necessaria putavi, breviter
exposui. </s>
<s id="N12BE8">quorum motus et virtutes duae res diversae et inter
se dissimiles <efficiunt>, ubi congruentes uti principia pariunt eos perfectus: una porrecti, quam Graeci
<foreign lang="grc">εὐθεῖαν</foreign>
vocitant, altera rotunditatis, quam Graeci
<foreign lang="grc">κυκλωτην́</foreign>
appellant. </s>
<s id="N12BF3">sed vero neque sine rotunditate motus porrecti nec sine
porrecto rotationis versationes onerum possunt facere levationes. </s>
</p>
</subchap2>
<subchap2 id="N12BF6">
<p id="N12BF7" type="main">
<s id="N12BF9">
Id autem ut intellegatur, exponam. </s>
<s id="N12BFC">inducuntur uti
centra axiculi in orbiculos et in trocleis conlocantur, per
quos orbiculos funis circumactus directis ductionibus et
in sucula conlocatus vectium versationibus onerum facit
egressus in altum. </s>
<s id="N12BFF">cuius suculae cardines uti centra porrecti in cheloniis, foraminibusque eius vectes conclusi capitibus ad circinum circumactis torni ratione versando
faciunt oneris elationes. </s>
<s id="N12C02">quemadmodum etiam ferreus vectis
cum est admotus ad onus, quod manuum multitudo non
potest movere, supposita uti centro <ultro> citro porrecta
pressione, quod Graeci
<foreign lang="grc">ὑπομόχλιον</foreign>
appellant, et lingua
sub onus subdita, caput eius unius hominis viribus pressum id onus extollit. </s>