<s id="N1033A">quemadmodum in insula Lesbo
oppidum Mytilenae magnificenter est aedificatum et eleganter, sed positum non prudenter. </s>
<s id="N1033D">in qua civitate auster
cum flat, homines aegrotant; cum corus, tussiunt; cum
septentrio, restituuntur in salubritatem, sed in angiportis
et plateis non possunt consistere propter vehementiam frigoris. </s>
</p>
</subchap2>
<subchap2 id="N10340">
<p id="N10341" type="main">
<s id="N10345">
Ventus autem est aeris fluens unda cum certa
motus redundantia. </s>
<s id="N10348">nascitur, cum fervor offendit umorem
et impetus spiritus factionis exprimit vim flatus. </s>
<s id="N1034B">id autem
verum esse ex aeolis aereis licet aspicere et de latentibus
caeli rationibus artificiosis rerum inventionibus divinitatis
exprimere veritatem. </s>
<s id="N1034E">fiunt enim aeoli pilae aereae cavae,—
hae habent punctum angustissimum—quae aqua infunduntur conlocanturque ad ignem; et antequam calescant, non
habent ullum spiritum, simul autem ut fervere coeperint, efficiunt ad ignem vehementem flatum. </s>
<s id="N10351">ita scire et iudicare licet
e parvo brevissimoque spectaculo de magnis et inmanibus caeli ventorumque naturae rationibus. </s>
</p>
</subchap2>
<subchap2 id="N10354">
<p id="N10355" type="main">
<s id="N10357"> <Venti autem si ex habitationibus> exclusi fuerint, non solum efficient
corporibus valentibus locum salubrem, sed etiam si qui
morbi ex aliis vitiis forte nascentur, qui in ceteris <minus> salubribus locis habent curationes medicinae contrariae, in his propter exclusiones ventorum temperatura
expeditius curabuntur. </s>
<s id="N1035A">vitia autem sunt, quae difficulter
curantur in regionibus, quae sunt supra scriptae, haec:
gravitudo arteriace, tussis, pleuritis, pthisis, sanguinis
eiectio et cetera, quae non detractionibus sed adiectionibus cu
</s>