Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
81
81 (49)
82
82 (50)
83
83 (51)
84
84 (52)
85
85 (53)
86
86 (54)
87
87 (55)
88
88 (56)
89
89 (57)
90
90 (58)
< >
page |< < (51) of 412 > >|
8351SECVNDVS. eius ſpecies, & e quibus rebus eſſet nata, dicere. Itaq; quid oporteat eſſe in Architecto ibi pronũciaui.
Et merito quidem, optime enim institutum eſt, ut proponatur finis, cuius uis maxima eſt, mox ut ea, quæ
ad finem ducunt;
exequamur.
Ergo in primo de artis officio, in hoc de naturalibus materiæ rebus, quẽ habeãt uſum diſputabo.
Namres naturales ſunt ex quibus ædificia conſurgunt: officium autem, & finis, & terminationes ex qui-
bus doctrina, &
ſcientia perficitur; cumigitur aliud ſit artis, aliud rei artefactæ initium, cumq́; ratione finis
ars primum terminanda ſit quàm opus efficiatur, non immerito primum uolumen huic præpoſitum eſt.
Quam-
obrem Vitr.
dicit. { Namq́; hic liber non profitetur, unde Architectura naſcatur; } hoc enim primo uolu-
mine declarauit.
{ Sed unde origines ædificiorum ſunt institutæ, & quibus rationibus enutritæ, & pro-
1110 greſſæ ſunt gradatim ad hanc finitionem.
} Ergo ita ſuo ordine, & loco huius erit uoluminis conſtitutio. Et
ſubdit quid hoc uolumine continetur, figura utens perſpticuitatis dum præmonet quibus de rebus agendum ſit.
Nvnc reuertar ad propoſitum, & de copijs, quæ aptæ ſunt ædificiorum perfectionibus, quemad-
modum uideantur eſſe ab natura rerum procreatæ, quibusq́;
mixtionibus principiorum congreſſus
temperentur, ne obſcura, ſed perſpicua legentibus ſint, ratiocinabor.
Recte inquam dixit ratioci-
nabor, nam statim ſubdit.
Nanqve nulla materiarum genera, neque corpora, neque res ſine principiourum cætu naſci, neq;
ſubijci intellectui poſſunt, neque aliter natura rerum præceptis Phyſicorum ueras patitur habere ex-
plicationes, niſi cauſæ, quæ ſunt in rebus, quemadmodum, &
quid ita ſint, ſubtilibus rationibus ha-
beant demonſtrationes .
2220
Res omnis ita ut eſt, cognoſcitur, & per ſuas cauſas cognoſcitur, nam ubi non præcedit cauſæ notitia, nec
rei ſubſequi notitia poteſt, quare cum omnia permixta elementis conſtent:
elementa autem cauſæ rerum ſint,
non poſſumus res cognoſcere niſi cognitis elementis;
porrò elementa cognoſcuntur per ſuas qualitates, affe-
ctionesq́;
. de ijs igitur merito tractandum eſt prius.
De principijs rerum ſecundum Philoſophorum opinio-
nes. # Cap. II.
THales quidem primum aquam putauit omnium rerum eſſe principium. Heraclitus
3330 Epheſius, qui propter obſcuritatem ſcriptorum a Græcis ſcotinos eſt appellatus , ignem.
Democritus, quiq́; eum ſequutus eſt, Epicurus, Atomos, quas noſtri inſecabilia corpo-
ra, nonnulli indiuidua uo citauerunt, Pythagoreorum uero diſciplina adiecit ad aquam,
&
ignem aerem, & terrenum. Ergo Democtritus & ſi non proprie res nominauit, ſed tantum indi-
uidua corpora propoſuit, ideo ea ipſa dixiſſe uidetur, quod ea cum ſint diſiuncta, nec leguntur, nec
internitionem recipiunt, ſed ſempiterno æuo perpetuo infinitam retinent ſoliditatem.
Ex his ergo
congruentibus cum res omnes coire, naſciq́;
uideantur, & hæ in infinitis generibus rerum natura eſ-
ſent diſparatæ, putaui oportere deuarietatibus , &
diſcriminibus, uſus earum, quaſq́; haberent in ædi-
ſicijs qualitates exponere;
uti cum fuerint notæ, non habeant, qui ædificare cogitant, errorem, ſed aptas
ad uſum copias ædificijs comparent.
Philoſophorum ſententias de rerum initijs hoc loco enumerat. initia uero non omnia intelligit, ſed ea quæ ele-
4440 menta uocantur.
Eſt autem elementum e quo res ſtatim fiunt, & in quod denique diſſoluuntur. Aquam
Thales initium rerum omnium ſtatuit, humida enim rerum ſetmina uidebat.
Heraclitus ignem; agere enim
imprimis cernebat ignem, caloreq́;
omnia foueri. Indiuidua quædam corpuſcula Democritus, & Epicurus,
Quatuor elementa Pytbagorici.
Non moratur nos Vitru. ulla contentione, ſed Pythagoreorum ſententiæ
ſubſcribit, ut potè quæ ſenſibus magis arrideat, clarius tamen in proæ octaui libri de illa ediſſerit.
non pi-
geat legentes eò ſe conferre.
Sed quoniam Democriti mens abſtruſa, & recondita eſt, non erit ab re magni phi-
loſophiſententiam paucis explicare, ne rem abſurdam tanto uiro, cui Ariſtoteles tantum tribuit, imponamus.
Atomis ideſt indiuiduis corporibus elementorum uim tribuebat ille, nam cum cerneret omnia corpora natura
conſtantia partes habere nonnullas, quæ &
ratione, & nomine inter ſe diſſentirent, aliàs uero, quæ uocabulo,
&
ui conſentiebant, de quibus priori uolumine ſatis eſt dictum, diſſimiles illis partes ex ſimilibus tanquam
5550 elementis conſtare uolebat, nam manus, pedes, caputq́;
quæ ſunt diſſim liuoce, & facultate partes, ex ſan-
guine, carne, oſſibusq́;
componebat. Sanguinem uero, carnem, oſſaq́; , & huiuſmodi partes appellatione, &
ratione ſimiles ex indiuiduis quibuſdam corporibus constare uolebat.
Indiuidua uero illa innumerabilia, fi-
gura, formaq́;
differentia ſtatuebat, quæ ideo eſſe indiuidua dicebat, non quia ſecari non poſſent, nullum enim
corpus, quatenus corpus eſt inſecabile, nam &
in latum & in longum, profundumq́; distenditur omne cor-
pus , &
protrahitur, ſed ideo inſecabilia, quia tam minima erant, ut nullum naturalem uſum, actionemq́; præ-
starent.
Quatenus ergo natura conſtabant, ſecari non poterant, nam caro uſque adeo in minutas partes con
cidi potest, ut neque caro ſit, neque carnis officium præſtet .
ſanguis item & oſſa huiuſmodi ſunt, cum ad mi-
nimum deuenere, ex ijs ergo minutijs conſtare omnia corpora uoluit.
hoc ipſo auero aberrans, quod figuris
tribuit, quod erat naturæ, figura enim accidens eſt, accidens autem ad naturam, &
uim conflandum non per-
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index