Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
81
81 (49)
82
82 (50)
83
83 (51)
84
84 (52)
85
85 (53)
86
86 (54)
87
87 (55)
88
88 (56)
89
89 (57)
90
90 (58)
< >
page |< < (57) of 412 > >|
8957SECVNDVS. ſtrusturas non pertinet, ſed ad tectoria, uel albaria, de quibus in ſeptimo libro agitiur. Calcis igitur proban-
dæratio ea eſt, ut materiem primo ſeligamus aptam, &
idoneam; ea autem eſt, ut præduro e lapide, ſpiſſoq́ue,
&
albo præſertim fiat. hinc colligitur exhauſtos, putreſcentes, areſcentesq́ue lapides reijciendos, madidos itẽ
nimis, terroſosq́;
non probandos, effectus enim ab ijs fiunt, uſui, ſtructuræq́ue contrarij. Cæterum & ſilex non
aſpernabilis eſt, modo macerata ex eo calx, &
diu multumq́ue ſubacta ſit. Albam & uiuam appellant no-
ſtri ex ſilicibus, uelex torrentium globoſoſaxo concoctam calcem.
Oportet autem pinguem eſſe, & tena-
cem , &
tertia parte ponderis, quàm fuerit eius lapis leuirem. Sed alia ex alio lapide confecta ad res diuer-
ſas utilior.
nam in ſtructuris, quæ ex ſpiſſo & duriore erit aptior, in tectorijs uero quæ ex lapide fiſtuloſo, po-
ſtea docet quomodo permiſcenda eſt.
{ Cum ea erit extincta tunc materiæ ita miſceatur. } Materiæ ideſt
1110 arenæ, miſceatur autem aqua.
ex arena enim & calce intritum fit, maltham noſtri appellant. Plin. de calce,
intrita ( inquit ) quo uetuſtior eo melior, unde &
in antiquarum ædium legibus inuenitur, ne recentiore tri-
ma uteretur redemptor quiſquam.
Ideoq́; nulla tectoria eorum rimæ fædauere. Sedmenſura diuerſa, ſi arena
ſit foßilis, uel ſluuialis, uel marina, ut ait Vitr.
Coquitur autem lapis in calcem horis non minus ſexaginta.
{ Si quis teſtam tuſam, & ſuccretam, } Idest cribratam, per incerniculum enim tranſire debet. de macera-
tione calcis dicetur in ſeptimo.
Et plura Albertus libro ſecundo cap. II.
Qvare autem cum recipit aquam, & arenam calx, tunc confirmat ſtructuram, hæc eſſe cauſa
uidetur, quod e principijs uti cætera corpora, ita &
ſaxa ſunt temperata, & quæ plus habent aeris, ſunt
tenera, quæ aquæ lenta ſunt ab humore, quæ terræ dura, quæ ignis fragiliora.
Itaque ex his ſaxa ſi an-
tequam coquantur contuſa minute, mixtaq́;
arenæ conijciantur in ſtructuram , nec ſolideſcunt, nec
2220 eam poterunt continere, cum uero coniecta in fornacem ignis uehementi feruore correpta amiſerint
priſtinæ ſoliditatis uirtutem, tunc exuſtis, atque exhauſtis eorum uiribus relin quuntur patentibus fo
raminibus, &
inanibus. Ergo liquor, qui eſt in eius lapidis corpore, & aer cum exhauſtus, & ereptus
fuerit, habueritq́;
in ſereſiduum colorem latentem, intinctus in aqua priuſquam exeat ignis, uim re-
cipit, &
humore penetrante in foraminum raritates conferueſcit, & ita refrigeratus reijcit, ex calcis
corpore feruorem.
Ideo autem quo pondere ſaxa conijciuntur in fornacem, cum eximuntur non
poſſunt ad id reſpondere, ſed cum expenduntur eadem magnitudine permanente excocto liquore
circiter tertia parte ponderis imminuta eſſe inueniuntur.
Igitur cum patent foramina eorum, & rari-
tates, arenæ mixtionem in ſe corripiunt, &
ita cohæreſcunt, ſicceſcendoq́; cum cæmentis coeunt, &
efficiunt ſtructurarum ſoliditatem.
Philoſophatur hoc loco, ut in alijs pluribus author, ſed ita´ philoſophartur, ut Architectus. Quam uero
3330 proſit principiorum, &
elementorum cognitio, tum ex hoc, tum ex alijs plerisque locis percipi poteſt, quæ-
stio igitur eſt.
# Cur poſtquam aquam, & arenam imbiberit calx, ſtructura confirmatur? Solutio ex Vitru-
uio eſt.
Exhauſta ſaxa calore fornacis formaina, & raritates faciunt, per foramina, & raritates facile com-
mixtionem admittunt, uis enim caloris exugit, corripitq́;
quod immiſcetur, unde coalitum, & cohæreſcens ſo-
lidum fit, ex qua re omnis structur æ ſoliditas emanat.
Hæc ſumma. Sed Vitr. prolixius rem tetigit, addiditq́;
ſignum exhauſti ſaxi, pondere enim concoctum leuius eſt tertia parte. Nos pauca de mixtione, dicemus unde
teneritas, lenitudo, duricites, &
fragilitas proueniat. ut locus Vitruuij elucidetur, cum dicit.
Qvae plus habent aeris ſunt tenera, quæ aquæ lenta ſunt ab humore, quæ terræ dura, quæ ignis
fragiliora.
# Quatuor eße dixi primas rerum qualitates, a quibus tanquam principijs cæteras quoque
ortas fuiſſe, ſed earum quæ tactu percipiuntur, ſeptem ſunt reſpondenites ſibi contrarietates, calidum, frigidũ,
4440 humidum, ſiccum, quas Vitr.
elementorum nomine uocat, dum inquit, aerem, aquam, terram, & ignem;
elementis enim quæ prima ſunt rerum corpora, primo inſunt, & propterea primæ qualitates uocantur, ſim-
plices enim, &
primæ ſunt, & primorum corporum propriæ uſque adeo ut nonnullis placuerit eas eſſe formas,
&
in ijs eſſe uim, & naturam elementorum. reliquæ contrarietates ſunt graue, leue, durum molle, lubricum,
aridum, aſperum, leue, tenue, craſſum.
Cæterum graue & leue neq; agendi, neq; patiendi quicquam uim habẽt.
calida calorem faciunt accedentia rebus, humidum recipit, &
patitur aliquid, ſed graue, & leue, ſi rebus
addantur, nibil agunt, nibil patiuntur.
Pari quoq; ratione inter phyſicas qualitates modo non connumera-
mus rd@um, &
denſum. Partium enim ſitum, & collocationem quandam ſignificant. Denſum enim est quod
partes propinquiores habet, rarum quod remotiores, an uero hic aliqua ſit ratio quæ partes propinquiores,
uel remotiores efficiat, alia quæſtio est.
Medici affirmant: denſum eſſe, quod meautus paruos per ſe tottum ha-
5550 bet.
rarum contra, quod meatus per ſe totum amplos habet, ad denſum ſolida, compacta. unita, coacta. ad
rarum laxa, fungoſa, ſoluta deducunt.
Sed nos ad efficientias qualitatum accedamus. Calido, & frigido uis
inest agendi, calido tamen uehementior, acrior, &
penetrabilior eſt uirtus. in humorem autem, & ſiccita-
tem agunt, quibus recipiendi, ac patiendi natura ineſt.
Omnibus tarmen proprium ius quoddam est in natura.
Nam calidum quod eſt, quæ ſimilia ſunt attrahere ſolet, cum uero diſpertire, ac diſſipare quodammodo dica-
tur ea, quæ diuerſi ſunt generis , hoc illi ea ratione conuenit, quatenus ad ſe ſimilia rapit, neceſſe enim eſt, ut
dum ſimilia rapit, diſcutiat, expellatq́;
diſſimilia. Diſſoluit ergo ignea uis, & motus ſolet ciere, tanquam a
centro ad circumferentiam ducens.
Contra uero quod frigidum eſt a circumferentia ad centrum ducit, con-
stringit res ſimiles, &
diſſimiles in unum, prohibetq́; rerum motus, quo fit ut frigida diutius conſeruentur.
Humidum uero nullo proprio obducitur termino, fluens enim cum ſit, aliunde quærit, quo contineri, &
quaſi
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index