Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
51
51 (19)
52
52 (20)
53
53 (21)
54
54 (22)
55
55 (23)
56
56 (24)
57
57 (25)
58
58 (26)
59
59 (27)
60
60 (28)
< >
page |< < (23) of 412 > >|
5523PRIMVS. genere explicabitur: ſimplicem ac puram uirginum incoruptarum teneritatem Corinthio exprimemus: mo-
deratam inter hæc uitam, temperatasq́;
actiones Ionico. Atque hæc ad decorem ſpectant, quiſtatione per-
ficitur.
Matri ſanctiſſimæ ac puriſſimæ Dei magnificentiſſimas ædes componemus.
Ad conſuetudinem autem decorſic exprimitur. cum ædificijs interioribus magnificis, item ueſti-
bula conuenientia, &
elegantia erunt facta: ſi enim interiora proſpectus habuerint elegantes, aditus
autem humiles &
inhoneſtos, non erunt cum decore. Item ſi Doricis epiſtylijs in coronis denticuli
ſculpentur, autin puluinatis capitulis, &
columnis Ionicis epiſtylijs exprimetur triglyphi, tranſlatis
ex alia ratione proprietatibus in aliud genus operis, offendetur aſpectus, alijs ante ordinis conſuetudi
nibus inſtitutis.
1110
Conſuetudini aliquid dandum eſt: Denticuli a principio Ionicis epistylijs Triglyphi Doricis, Zophoris ſcalpi
cœperunt;
Conſuetudo obtinuit, ut mos ille diu ſeruatus ſit: qui ergo triglyphos Ionicis Zophoris, Denticulos
uerò Doricis epiſtylijs exprimet, is offendet aſpectum ratione conſuetudinis, cuius tanta uis eſt, ut ſæpe indeco
ra uſu decentia, &
decora, indecentia uideantur. Conſuetudine quoque comparatum eſt, ut cum amplæ,
ac magnificæ ædes conſtruuntur, interioraq́;
domus ſplendida uideantur, alta atria, ampliſſima periſtylia, ta
blina, &
conclauia reliqua ſint ornatißima, uestibula quo que id eſt, aditus, non ſint humiles nec inhoneſti.
De his omnibus ſuo loco dicendum eſt quàm expeditißime; hoc autem loco cum dixit { capitulis puluinatis
&
columnis } intellexit Ionicum genus, non quod aliqus unquàm in capitulis lonicis ſumpſerit triglyphos:
puluinata autem dicuntur a ſimilitudine, de qua libro tertio dicemus.
Natvralis autem Decor ſic erit, ſi primum omnibus templis ſaluberrimæ regiones, a qua-
2220 rumq́;
fontes in his locis idonei eligentur, in quibus fana conſtituantur: deinde maxime Aeſculapio,
Saluti, &
eorum deorum, quorum plurimi medicinis ægri curari uidentur. Cum enim ex peſtilenti
in ſalubrem locum corpora ægra tranſlata fuerint, &
è fontibus aquarum uſus ſubmini-
ſtrabuntur, celerius conualeſcent:
Ita efficietur, uti ex natura loci maiores auctasq́; cum dignitate di-
uinitas ex cipiat opiniones.
Item naturæ decor erit ſi cubiculis, & bibliothecis ab oriente lumina ca-
pientur:
balneis, & hybernaculis ab occidente hyberno: pinacothecis, & quibus certis luminibus opus
eſt, partibus, a ſeptentrione:
quod ea cœli regio neque exclaratur, neque obſcuratur Solis curſu;
ſed eſt certa, & immutabilis die perpetuo.
De his rebus quoniam quinto libro cap. x. & xij. & ſexto, cap. ſeptimo & alibi loquitur Vitr. iccirco
eò nos referimus harum rerum explicationem, quæ hoc quoque loco ſatis est manifesta.
Legimus apud Xe-
3330 nophontem Aegiſipolim ardentißima febre correptum, in Aphito cum uidiſſet templum Dionyſii multo an
te umbræ deſiderio captum, &
aquarum frigiditate, eo loci ſe duci feciſſe, tanti refert locorum uis, & de ijs
hominum opinio.
Distribvtio autem eſt copiarum, lociq́; commoda diſpenſatio, parcaq́; in operibus ſumptus
cum ratione temperatio.
Hæc ita obſeruabitur, ſi primum Architectus ea non quæret, quæ non po
terunt inueniri, aut parari, niſi magno:
Nanque non omnibus locis arenæ foſsitiæ, nec cemento-
rum, nec abietis, nec ſappinorum, nec marmoris copia eſt:
ſed aliud alio loco naſcitur, quorum
comparationes ſunt difficiles, &
ſumptuoſæ. Vtendum autem eſt, ubi non eſt arena foſsitia, fluuiati
ca, aut marina lota;
Inopiæ quoq; abietis, aut ſappinorum uitabuntur, utendo cupreſlo, populo, ulmo, pi
nu;
reliqua quoque his ſimilia erunt explicanda. Alter gradus erit diſtributionis, cum ad uſum pa-
4440 trum familiarum, ad pecuniæ copiam, aut ad elegantiæ dignitatem, ædificia aliter diſponantur.
Nam
que aliter urbanas domos oportere conſtitui uidetur, aliter quibus ex poſſeſsionibus ruſticis influent
fructus, non idem fæneratoribus, aliter beatis, &
delicatis: potentibus uerò, quorum cogitationibus
Reſp.
gubernatur, ad uſum collocabuntur, & omnino faciendæ ſunt aptæ omnibus perſonis ædificio
rum diſtributiones.
Quemadmodum dicendi genus ( ideam græci appellant) eſt orationis qualitas rebus, & perſonis accommo
data, &
quemadmodum in perficiendo aliquo genere orationis octo requiruntur id eſt ſententia, quam mente
animoq́;
concipimus, Methodus, idest artificium, & modus, quo ſententia extra ducitur: uerba, quæ conce-
ptionem exprimant:
Verborum compoſitio, Color, & Figura: Numerus item, qui motus eſt quidam; Mem-
bra item, &
Clauſulæ orationis, quibus rebus idea quædam, & ſpecies orationis abſoluitur, ita in Archite-
ctura ſpecies artis aliqua ſex rebus perficitur:
has emunerauimus ante, inter quas non parua res eſt diſtribu-
5550 tio:
quæ arti oratoriæ tam eſt neceſſaria, quàm quæ plurimum; & in re familiari maxime requiritur, immo
uno, &
eodem uocabulo iconomiæ guadet utraque. In Architectura uerò eſt copiarum & loci recta diſpenſa-
tio:
exemplum copiarum diſpenſationis allatum eſt a Vitr. non ſolum hoc loco, ſed etiam libro ſecundo, & ali
bi, ubi de rerum copijs mentio facta eſt:
ratio ſimilis de loci diſpenſatione, de qua libro ſexto commodiſſime lo
quitur.
Vbi capite viij. tractat de priuatorum & communium ædificiorum proprijs locis, & generibus ad
quaſcunque perſonarum qualitates conuenientibus, &
quos hoc loco beatos, & delicatos uocat, ibi foren-
ſes, &
diſertos nominauit: quos hic potentes dicit, ibi nobiles. appellat, qui honores magiſtratusq́; geren-
do præſtare debeant officia ciuibus;
& ibi quoque fœneratoribus publicanos addidit. Ex uerbis autem Vitr. ui-
detur Iconomia idem cum diſpoſitione &
Eurithmia, & cum decore eſſe: ſed diſpoſitio eſt loci diſpenſatio, qua-
tenus locus est, Iconomia ea ratione, qua ad alicuius uſum locus comparatur, Eurithmia aſpectum, Iconomia
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index