Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
81
81 (49)
82
82 (50)
83
83 (51)
84
84 (52)
85
85 (53)
86
86 (54)
87
87 (55)
88
88 (56)
89
89 (57)
90
90 (58)
< >
page |< < (53) of 412 > >|
8553SECVNDVS
De lateribus nobis primum agendum eſt. Ducendi ſunt ex terra albicanti, cretoſa, ſiue de rubrica, aut
etiam maſculo ſabulone.
abſtimeas ab omni genere ſabuloſo, arenoſo, & calculoſo, quia huiuſmodi non cohæ-
reſcunt, ſit uero domabilis Argillæ modo.
Hic mirum quod Vitr. Maſculum ſabulonem aſciſcat in laterum du-
ctu, cum paulò ante genus omne arenæ, calculi, &
ſabulonis abegerit. quare quærendum eſt quid ſit ſabulo ma
ſculus, cum etiam ſolutum ſabulonem in octauo uſurpauerit cap.
primo. Videtur ergo Philandro genus ma-
teriæ ſolidioris, quàm ſit terra.
Sed cum ſupra dicat ſabulone maſculo, ideſt ſcabro, aſpero, minus flauo, ſubfu-
ſco;
non uideo qua ratione ob aſperitaterm lateres ex eo commode fiant, namque aſperitas pinguedini contraria
eſt, materiem autem ex qua ducendi ſunt lateres, pinguis, &
tenacis naturæ eſſe debere idem affirmat, ſic enim
leuitatis uerbo ſignificari dixit, quod &
uerum eſſe duco , & illud quoque ſabulonem maſculum eſſe ſolidum
1110 quoddam terræ genus arbitror, ſed non aſperum.
unde Plinius libro trigeſimoquinto cap. quartodecimo ſentit
cum Vitr.
non eſſe lateres ex ſabulo fingendos, ſed inquit, uel ſi iam ex ſabulo , ex maſculo certe. nam forte
melior eſt, aut minus malus.
Vidi ego ſolidum ſabulonem ex Plaui fluuio non aſperum , ſed pinguem rotunda
forma, a qua fortè, ut maſcula thura dicuntur, ſic maſculus appellari potuit, teſtes enim rotunditate refert.
eſſe autem arenam magnitudine inſignem memorat Plin. lib. 36. cap. 12. Arena late pura circundantis ſimi-
litudine, qualis in maiori parte Affricæ.
Quoniam uero ars imitatur naturam: dicam ego nonnulla de lapi-
dum ortu, ut in laterum ductione, quid natura præſtet obſeruare poßimus.
ſiue de rubrica. Quam colore de-
prehendi Plinius dicit.
Albertus ſe amnimaduertiſſe ex ueterum ædificijs in lateribus mixtam eſſe partem non-
nullam arenæ præſertim rubræ, &
rubricam, & marmor immiſceri aſſueuiſſe: Expertumq́ue ſe eſſe, eadem una
ex terra lateres reddimulto firmiores, ſiueluti panes confecturi, maſſam prius quaſi fermentauerimus, de-
2220 mum it erum, atque iterum ſubactam reddiderimus, ut ſit admodum cærea, &
omnibus etiam minutis calculis
perpurgata, dureſcere quidem coctam, ut multo igne in ſiliciam duritiem uertatur.
Huiuſmodi etiam ter-
ram omnem ad plaſticem eſſe debere, &
inter egregias probari Samiam, Aretinam, & Mutinenſem, Sagunti-
nam in Hiſpania, Pergamenam in Aſia, Ex Plinio dixit.
Dvcendi autem ſunt per uernum tempus, & autumnale, ut uno tenore ſicceſcant. qui enim
per ſolſtitium parantur, ideo uitioſi ſunt, quod ſummũ coriũ Solacriter cũ percoquit, efficit, ut ui-
deantur aridi, interius autem ſint non ſicci, &
cum poſtea ſicceſcendo ſe contrahunt, perrumpunt ea
quæ erant arida, ita rimoſi facti efficiuntur imbecilli.
Maxime autem utiliores erunt ſi ante biennium
fuerint ducti, namque non ante poſſunt penitus ſicceſcere, itaque cum recentes, &
non aridi ſunt ſtru-
cti tectorio inducto, rigideq́ue obſolidato permanente, ipſi ſidentes non poſſunt eandem altitudinem ,
3330 qua eſt tectorium, tenere, contractioneq́ue moti non hærent cum eo.
Sed a coniumctione cum eo di-
ſparantur.
Igitur tectoria a ſtructura ſeiuncta propter tenuitatem per ſe ſtare non poſſunt, ſed fran-
guntur:
ipſiq́ue parietes fortuito ſidentes uitiantur. Ideoq́ue etiam Vticenſes, latere ſi ſit aridus, &
ante quinquennium ductus, cum arbitrio magiſtratus fuerit ita probatus, tunc utuntur in parietum
ſtructuris.
De tempore, quo ducendi ſunt lateres nunc agit, quam rationem exacte cognoſcamus, de laterum qua-
lit ate aliquid dicemus.
Laterum alij cocti, ex quibus qui ſtruuntur parietes, testacei nominantur, alij crudi,
unde lateritij paritetes ex his dicuntur.
Vtrumque genus cruſtam facit, tanquàm panis. iuuabit ergo tenues
facere, quo plus crustæ fiat, medullæ minus.
Albertus inquit, & in his experiri licet, ſi terſi, & perpoliti
aſtruantur, dura bunt illæſi contra tempeſtates, quod cui uis lapidum æque accidit, ut terſi ſcabritie non exe-
dantur.
Testas autem id eſt lateres, qui igne fiunt, tergendas putant, ut nuper exemptas e fornace, antequam
4440 commaduerint, aut ſi madent, antequàm ſiccaſcant, nam ſemelmadida, &
rurſus exſiccata dureſcit teſta, adeo
ut ferri aciem delimet, atque conſumat.
Sed nos commodius proxime ductam, & adhuc urentem radimus. Il-
linuntur etiam uitro testæ ſed nos ad rem.
Lateres non ſtatim duc endi exempta terra, ſed fodi eam autumno,
&
tota hyeme commacerari, & uerno tempore iubent duci. Ratio a Vitr. ſumitur. gelu enim rimoſi fiunt, &
æſtu finduntur, &
contorquentur. niſi forte æstate uelis humectis paleis, uel hyeme inducta ſicciſſima arena
lateres neceſſitate quadam adductus effingere.
Iam patet quam negligentes noſtri temporis homines ſint, uel
uno Vticenſium exemplo, de quibus Vitr.
Fivnt autem laterum genera tria, unum quod Græce didoron appellatur. i. quo noſtri utuntur,
longum pede, latum ſemipede.
Cæteris duobus Græcorum ædificia ſtruuntur. Ex his unum penta-
doron, alterum tetra doron dicitur.
Doron autem Græci appellant palmum, quod munerum datio
5550 Græce doron appellatur:
Id autem ſemper geritur per manus palmum. Ita quod eſt quoquo uerſus
quinque palmorum, pentadoron, quod quatuor, tetradoron dicitur.
Et quæ ſunt publica opera, pen-
tadoro, quæ priuata, tetradoro ſtruuntur.
Fiunt autem cum his lateribus ſemilateres, qui cum ſtruun-
tur, una parte lateribus ordines, altera, ſemilateres ponuntur.
Ergo ex utra que parte ad lineam cum
ſtruuntur, alternis corijs parietes alligantur, &
medij lateres ſupra coagmenta collocati, & firmitatem
&
ſpeciem faciunt utraque parte non inuenuſtam .
Hvnc locum totum ferè Plinius a Vitr. mutauit libro præallegato. Agitur hic de figura, & forma
laterum, unde genera diuerſa ducta ſunt, Ex quibus tum maiora, tum minora ædificia conſtruuntur;
alijs i-
tem generibus in publicis ædificijs, in priuatis uſos fuiſſe ueteres inuenimus.
# Præterea uero, ea quæ Vi-
tr.
narrat eſſe laterum genera, ſunt & alia, quæ in ædificijs uiſuntur, de quibus Albertus. Lateres (inquit)
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index