Baliani, Giovanni Battista, De motu naturali gravium solidorum, 1638

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 43 > >|
1
PROPOSITIO PRIMA.
Solidi penduli naturaliter moti vibrationes quan-
tumvis semper minores, sunt aequidiuturnae.
Sit solidum A pendulum debite applicatum filo BA, quod
ab altera parte elevatum naturaliter, postea faciat hinc
inde vibrationes semper minores, ita ut prior vibratio sit V. G.
per spatium CD maius, posterior vero per spatium EF minus.
Dico quod dicta vibrationes erunt aequidiuturnae, ita ut vibra-
tio per spatium CD sit eiusdem durationis, ac vibratio per
spatium EF.
Sit aliud solidum G aequipendulum solido A, debite applica-
tum filo HG, quod elevetur ab una parte eodem tempore
minus quam solidum A ita ut sint minores vibrationes soli-
di G, quam, solidi A, ut sit motus penduli G in initio per
spatium IK aequale spatio EF.
Quoniam spatia EF, & IK, sunt aequalia ex suppositione,
sunt etiam vibrationes EF, & IK, aequidiuturnae, sed I
K, & CD sunt pariter aequidiuturnae, ergo EF, & CD
sunt etiam aequidiuturnae.
Quod fuit probandum.
Per pri-
mam sup-
positionem.
Per secun-
dam sup-
positionem.
Per pr.
pron.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index