Baliani, Giovanni Battista, De motu naturali gravium solidorum, 1638

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 43 > >|
1
PROPOSITIO QUARTA. PROBL. II.
Data diuturnitate gravis descendentis a data altitudine,
constituere altitudinem, a qua idem grave cadat in
data alia diuturnitate.
Sit A diuturnitas gravis B, dum cadit in C, & data sit
diuturnitas quaecumque D.
Constituenda est alia altitudo, a qua grave descendat iuxta
diuturnitatem D.
Fiant E, & F quadrata temporum A, D, & ut F ad E, fiat
altitudo GH, ad altitudinem datam BC; Dico GH esse al-
titudinem quaesitam.
Quoniam BC, & GH sunt in duplicata ratione datarum diu-
turnitatum A, D, per constructionem; per ipsas gravia B,
& G cadent in diuturnitatibus A, & D datis, unde re-
perta est altitudo GH quaesita.
Quod fuit faciendum.
Per 3.
hujus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index