Baliani, Giovanni Battista, De motu naturali gravium solidorum, 1638

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
< >
page |< < of 43 > >|
1
PROPOSITIO V. PROBL. III.
Data altitudine, a qua descendat grave in nota diutur-
nitate; perquirere quanta sit diuturnitas, qua descen-
dat ab alia altitudine data.
Sit A altitudo per quam descendat grave diuturnitate B
nota, & data sit alia altitudo C.
Oportet reperire quanta sit diuturnitas, qua idem grave de-
scendat per C.
Fiat D quadratum diuturnitatis B, & fiat ut A ad C, ita
quadratum D ad quadratum E, cuius radix F est diutur-
nitas quaesita.
Quoniam A, & C sunt in duplicata ratione diuturnitatum
B, & F per constructionem, per ipsas gravia descendent
in diuturnitatibus B, F, unde F est diuturnitas ipsius C
quaesita.
Quod faciendum fuit.
Per 3.
hujus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index