Baliani, Giovanni Battista, De motu naturali gravium solidorum, 1638

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
< >
page |< < of 43 > >|
1
PROPOSITIO XI.
Si Duo gravia descendant alterum super linea perpen-
diculari, alterum vero super inclinata; proportio ve-
locitatum est reciproca proportioni linearum.
Sit ABC planum normaliter erectum super lineam ori-
zontalem BC, cuius latus AB sit perpendiculare, &
AC, inclinatum.
Dico quod proportio velocitatum solidorum gravium moto-
rum secundum lineam AB perpendicularem, & AC in-
clinatum, est ut proportio longitudinis inclinatae AC ad
longitudinem perpendicularis AB; videlicet ita est longi-
tudo AB ad longitudinem AC, ut velocitas super AC ad
velocitatem in AB.
Quoniam est ut AC ad AB, ita momentum in AB, ad mo-
mentum in AC; & ut momentum in AB ad momentum
in AC, ita velocitas in AB ad velocitatem in AC; er-
go est etiam ut AC ad AB, ita velocitas in AB ad velo-
citatem in AC.
Quod fuit probandum.
Per 4.
supp.
Per 2.
pet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index