Baliani, Giovanni Battista, De motu naturali gravium solidorum, 1638

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
< >
page |< < of 43 > >|
1
PROPOSITIO XVIII. PROBL. X.
Datis planis declinantibus ortis ab eodem puncto, re-
perire in magis declinante punctum quo grave per-
veniat eo tempore, quo pertransit planum minus
declinans.
Datum sit planum minus declinans AC, & magis A
D, terminantia super plano orizontali BD.
Oportet in AD producta reperire punctum, quo perveniat
grave eo tempore, quo pertransivit planum minus decli-
nans AC.
Fiat ut AD ad AC ita AC ad dictam AD productam in
E, quod est punctum quaesitum.
Quoniam ut AE ad AD ita est quadratum AC ad quadra-
tum AD, sed AE ad AD est ut quadratum temporis
AE, ad quadratum temporis AD, ergo ut quadratum
AC ad quadratum AD, ita quadratum temporis AE ad
quadratum temporis AD, unde AC ad AD ut tempus
AE ad tempus AD, sed AC ad AD est ut tempus AC
ad tempus AD, ergo tempora AE, AC sunt aequalia.
Quod, &c.
Per 19.
sexti.
Per cor.
7. hujus.
Per 11.
Quinti.
Per 22.
sexti.
Per 11.
hujus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index