Baliani, Giovanni Battista, De motu naturali gravium solidorum, 1638

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
< >
page |< < of 43 > >|
1
PROPOSITIO XXV.
In circulo Orthogonaliter erecto, si a summitate ad
puncta peripheriae ducantur plana, quo tempore gra-
ve perpendiculariter inde pervenit ad planum ori-
zontale; si descendat per dicta plana, eodem perve-
niet respective ad quodlibet dictorum punctorum
peripheriae.
Sit circulus cuius centrum B, & diameter AC erectus
super plano orizontali GC, & in eo ducta sint plana de-
clinantia a puncto A ad puncta peripheriae DEF, & de-
scendant gravia super dicta plana, & perpendiculariter.
Dico quod eodem tempore pervenient ad, D, E, F, C.
Ducantur DC, EC, FC.
Quoniam puncta praedicta sunt ea, in quae cadunt perpendi-
cularia ducta a puncto C in AD, AE, AF, eo perveniunt
gravia eodem tempore quo in C.
Quod probandum fuit.
Per 30.
Tertii.
Per 16.
hujus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index