Baliani, Giovanni Battista, De motu naturali gravium solidorum, 1638

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
< >
page |< < of 43 > >|
1
POSTULATUM VII
Ductis planis inclinatis, & linea perpendiculari in-
ter binas paralellas orizontales, Gravia super illis
mota ubi perveniunt ad paralellam inferiorem ha-
bent aequales velocitatis gradus; & proinde si ab inde
infra sortiantur parem inclinationem, aequeveloci-
ter moventur.
Videtur probabile. Primo quia si diuturnitates sunt longitu-
dinibus proportionales, ut propositione 22. huius probatum
fuit, credibile est motus in fine esse aequales.
Secundo. Argumento ducto ab experientia pendulorum, quae
quantumvis longiora, aut breviora, & proinde circa fi-
nem magis, aut minus inclinata, pariter ascendunt, si pa-
riter descendant.
Tertio. Quia videmus aquam per siphones rectos, sive obli-
quos, seu inclinatos ductam, pariter ascendere, si pariter
descendat.
Ceterum fateor minorem evidentiam hoc po-
stulatum caeteris praemissis prae se ferre, quae fuit causa quod
illud, ut in praefatione, segregaverim, & sequentia, alia
methodo, tangendo fere tantummodo exposuerim, & a
pluribus aliis propositionibus, quae hinc deduci facile pos-
sent, data opera abstinuerim.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index