Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 334 > >|
1nec ulluni novum corpus, quod ad illos replendos
accedat: non eſt tamen rationi tam conſentaneum,
aliquid non intelligibile effingere, ad eorum rarefa­
ctionem verbotenus explicandam, quàm ex hoc quòd
rarefiant, concludere in ipſis eſſe poros, ſive
quae ampliora redduntur, & novum aliquod corpus ac­
cedere quod ipſa implet, etſi hoc novum corpus nullo
ſenſu percipiamus.
Nulla enim ratio nos cogit ad cre­
dendum, corpora omnia quae exiſtunt debere ſenſus
noſtros afficere.
Ac rarefactionem perfacilè hoc modo,
non autem ullo alio, fieri poſſe percipimus.
Ac deni­
que planè repugnat aliquid novâ quantitate vel novâ
extenſione augeri, quin ſimul etiam nova ſubſtantia
extenſa, hoc eſt, novum corpus ei accedat.
Neque
enim ullum additamentum extenſionis quantita­
tis, ſine additamento ſubſtantiae quae ſit quanta &
extenſa, poteſt intelligi, ut ex ſequentibus clariús
patebit.
VII.
Eam non poſſe ullo alio
modo intelligibili
explicari.
30
5
10
25

Quippe quantitas à ſubſtanti extenſâ in re non
differt, ſed tantúm ex parte noiſtri conceptús, ut & nu­
merus à re numerat.
Ita ſcilicet ut totam naturam
ſubſtantiae corporeae, quae eſt in ſpatio decem pedum,
poſſimus conſiderare, quamvis ad iſtam menſuram de­
cem pedum non attendamus: quia plane eadem intel­
ligitur in quâlibet iſtius ſpatii parte ac in toto.
Et
verſâ, poteſt intelligi numerus denarius, ut etiam
quantitas continua decem pedum, etſi ad iſtam deter­
minatam ſubſtantiam non attendamus: quia planè
idem eſt conceptus numeri denarii, ſive ad hanc men­
ſuram decem pedum, ſive ad quidlibet aliud reſeratur;
&squantitas continua decem pedum, etſi non poſſit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index