CXL.
Quomodo fuſione fiat
chalybs, & quòdvis
ferrum.
Quomodo fuſione fiat
chalybs, & quòdvis
ferrum.
5
10
15
20
25
30
Et totus liquor, hoc pacto in guttulas ſive grumulos
distinctus, ſi celeriter frigeſcat, concreſcit in chalybem
admodùm durum rigidtim & fragilem, fere ut vitrum.
Quippe durus eſt, quia conſtat ramentis ſibi mutuò
arctiſſimè conjunctis; & rigidus hoc eſt, talis ut, ſi
flectatur, ſpontè redeat ad priorem figuram, quia
flexione iſtâ ejus ramentorum exiguae ſuperficies non
disjunguntur, ſed ſoli meatus figuras mutant, ut ſuprà
de vitro dictum eſt a; denique eſt fragilis, quia gut
tulae, ſive grumuli, quibus conſtat, ſibi mutuò non
adhaerent, niſi per ſuperficierum ſuarum contactum;
atque hîc contactus non niſi in Pauciſſimis &, perexi
guis locis immediatus eſſe poteſt.
CXLI.
Cur chalybs ſit valde
durus, rigidus, & fra
gilis.
Cur chalybs ſit valde
durus, rigidus, & fra
gilis.
5
10
Non autem omnes glebae aequè aptie ſunt, ut in
chalybem vertantur; ac etiam illae eaedem, ex quibus
optimus & duriſſimus chalybs fieri ſolet, vile, tan
tùm ferrum dant, cùm igne non convenienti fundun
tur. Nam, ſi glebae ramenta ſint adeò anguloſa &
confragoſa, ut ſibi mutuò priùs adhaerent, quàm ſu
perficies ſuas aptè poſſint ad invicem applicare, atque
in guttulas diſtingui; vel ſi ignis non ſit ſatis fortèis ad
liquorem ita in guttulas diſtinguendum, & ramenta
ipſas componentia ſimul conſtringenda; vel contrà,
ſi ſit tam fortis, ut iſtorum ramentorum aptum ſitum
diſturbet: non chalybs, ſed ferrum minùs durum &
magis flexile habetur.
CXLII.
Quae ſit differentia in
terchalybem, & aliud
ferrum.
Quae ſit differentia in
terchalybem, & aliud
ferrum.
15
20
25
Ac etiam chalybs jam factus, ſi rurſus igni admo
veatur, etſi non facilè liqueſcat, quia ejus grumuli
nimis craſſi ſunt & ſolidi ut ab igne integri movean
tur, & ramenta quibus unuſquiſque grumulus