Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 334 > >|
1terioris in quibus nullos ejuſmodi meatus habentes,
multò diſſiciliùs moventur, particuliſque ſecundi &
tertii elementi aſſiduè occurrunt, quas cùm loco expel­
lere laborant interdum ab ipſis comminuuntur.
CXLVII.
Quòd difficiliùs tranſ­
eant per aerem,
aquam, & terram ex­
terriorem, quàm per
interiorem.
5
10

Jam verò, ſi fortè iſtae particulae ſtriatae magnetem
ibi oſſendant, cùm in eo inveniant meatus ad ſuam
figuram conformatos, eodemque modo diſpoſitos ac
meatus terrae interioris, ut paullò ante diximus, non
dubium eſt, quin multò faciliùs per illum tranſeant,
quàm per aerem vel alia corpora terrae exterioris:
ſaltem cùm iſte magnes ita ſitus eſt, ut habeat ſuorum
meatuum orificia converſa verſus eas Terrae partes,
à quibus veniunt eae particulae, ſtriatae, quae per illa
liberè ingredi poſſunt.
CXLVIII.
Quòd faciliùs tranſeant
per magnetem, quàm
per alia corpora hu­
jus terrae exterioris.
5
10

Et quemadmodum in Terrâ, ſic in magnete, punctum
medium ejus partis, in quâ ſunt orificia meatuum,
per quae ingrediuntur particulae ſtriatae venientes ab
Auſtrali coeli parte, dicemus polum Auſtralem; pun­
ctum autem medium alterius partis, per quam hae
particulae ſtriatae egrediuntur, & aliae venientes à Sep­
tentrione ingrediuntur, dicemus polum, Borealem.

Nec moramur, quòd vulgò alii polum, quem vocamus
Auſtralem, vocent Borealem; neque enim eâ de re
vulgus, cui ſoli jus competit nomina rebus malècon­
venientia frequenti uſu approbandi, loqui ſolet.
CXLIX.
Qui ſint poli magnetis.
15
20
25

Cùm autem hi poli magnetis non reſpiciunt eas
Terrae partes, à quibus veniunt eae particulae ſtriatae,
quibus liberum tranſitum praebere poſſunt, tunc iſtae
particulae ſtriatae oblique in magnetis meatus irruentes,
illum impellunt eà vi quam habent, ad

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index