Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
291
291
292
292
293
293
294
294
295
295
296
296
297
297
298
298
299
299
300
300
< >
page |< < of 334 > >|
1hactenus circa magnetem verè ac pro certo fuiſſe ob­
ſervatum, cujus ratio, ex iis quae explicui, non facilè
intelligatur.
25
Hîc autem occaſione magnetis qui trahit ferrum,
aliquid addendum eſt de ſuccino, gagate, cerâ, reſinâ,
vitro & ſimilibus, quae omnia minuta corpora etiam
trahunt.
Quamvis enim mei non ſit inſtituti, particu­
laria ulla explicare, niſi quatenus requiruntur ad ge­
neraliora, de quibus egi, confirmanda; nec examinare
poſſim iſtam vim in gagate vel ſuccino, niſi priùs ex
variis experimentis plures alias eorum proprietates
deducam, & ita intimam ipſorum naturam inveſtigem:
quia tamen eadem vis in vitro etiam eſt, de quo mihi
paullò antèa fuit agendum ad ignis effectus demon­
ſtrandos, niſi eam explicarem, alia forſan quae de illo
ſcripſi, poſſent in dubium revocari.
Praeſertim quia
fortè nonnulli, videntes iſtam vim in ſuccino, cerâ,
reſinâ, & oleagineis ferè omnibus reperiri, putabunt
ipſam in eo conſiſtere, quòd tenues quaedam & ramo­
ſae iſtorum corporum particu1ae, frictione commotae
(frictio enim ad illam vim excitandam requiri ſolet),
per ae*rem vicinum ſe diffundant, ac ſibi mutuò adhae­
reſcentes protinus revertantur, & minuta corpora quae
in itinere offendunt, ſecum trahant.
Quemadmodum
videmus ejuſmodi pinguium liquefactorum guttas,
bacillo appenſas, levi motu ita excuti poſſe, ut unâ
earum parte bacillo adhaerente, alia pars ad aliquam
diſtantiam ab eo recedat, ſtatimque revertatur, nec
non feſtucas, aliave obvia corpuſcula ſecum adducat.
Nihil enim tale in vitro licet imaginari, ſaltem ſi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index